Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada III psalterii
DOMINICA III ADVENTUS - GAUDETE
Ante diem 17 decembris

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu
mortis períre sæculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium.

Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.

Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.

Te, Sancte, fide quæsumus,
ventúre iudex sæculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Ierúsalem, gaude gáudio magno, quia véniet tibi Salvátor, allelúia.

Psalmus 112
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52)

Laudáte púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, *
et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ierúsalem, gaude gáudio magno, quia véniet tibi Salvátor, allelúia.

Ant. 2 Ego Dóminus prope feci iustítiam meam; non elongábitur, et salus mea non morábitur.

Psalmus 115 B
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15)

Crédidi, étiam cum locútus sum: *
"Ego humiliátus sum nimis".
Ego dixi in trepidatióne mea: *
"Omnis homo mendax"
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: †
tibi sacrificábo hóstiam laudis, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego Dóminus prope feci iustítiam meam; non elongábitur, et salus mea non morábitur.

Ant. 3 Emítte Agnum, Dómine, dominatórem terræ, de Petra desérti, ad montem fíliæ Sion.

Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei

Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum †
factus obœdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit †
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Emítte Agnum, Dómine, dominatórem terræ, de Petra desérti, ad montem fíliæ Sion.


1 Th 5, 23-24

Ipse Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur. Fidélis est qui vocávit vos, qui étiam fáciet.



V.  Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam.
R.  Osténde nobis, Dómine, / Misericórdiam tuam.
V.  Et salutáre tuum da nobis.
R.  Misericórdiam tuam.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Osténde nobis, Dómine, / Misericórdiam tuam.


Lc 1, 46-55

Anno A:
Ant. Ante me non est formátus Deus, et post me non erit: quia mihi curvábitur omne genu, et confitébitur omnis lingua.

Anno B:
Ant. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes; hic venit ut testimónium perhibéret de lúmine.

Anno C:
Ant. Interrogábant Ioánnem turbæ dicéntes: Quid ergo faciémus? Respóndens autem dicébat illis: Qui habet duas túnicas, det non habénti; et qui habet escas, simíliter faciat.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Anno A:
Ant. Ante me non est formátus Deus, et post me non erit: quia mihi curvábitur omne genu, et confitébitur omnis lingua.

Anno B:
Ant. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes; hic venit ut testimónium perhibéret de lúmine.

Anno C:
Ant. Interrogábant Ioánnem turbæ dicéntes: Quid ergo faciémus? Respóndens autem dicébat illis: Qui habet duas túnicas, det non habénti; et qui habet escas, simíliter faciat.



Christum, gáudium et exsultatiónem ómnium eum exspectántium, invocémus, dicéntes:
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Læti exspectámus advéntum tuum,
- veni, Dómine Iesu.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Tu, qui es ante sæcula,
- veni ad salvándum nos in hoc sæculo.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Tu, qui creásti mundum et omnes qui hábitant in eo,
- veni ad rediméndum opus mánuum tuárum.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Qui nostram non horruísti mortálem natúram,
- veni ad eripiéndum nos a mortis império.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Qui venísti ut vitam superabundántem haberémus,
- veni nobísque dona tuam vitam ætérnam.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Qui omnes hómines in regnum tuum adunáre voluísti,
- veni ad congregándum eos qui vultus tui visiónem exspéctant.
Veni, Dómine, et noli tardáre.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui cónspicis pópulum tuum nativitátis domínicæ festivitátem fidéliter exspectáre, præsta, quæsumus, ut valeámus ad tantæ salútis gáudia perveníre, et ea votis sollémnibus álacri semper lætítia celebráre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)