Tu jeste¶:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Cantica et Evangelia pro vigiliis
Tempus Adventus


Qui celebrationem Vigiliæ dominicalis protrahere, iuxta traditionem, laudabiliter cupiunt, primo Officium lectionis celebrent; post vero ambas lectiones et ante Te Deum addant cantica et Evangelium ut infra indicantur. Quando festumm Domini occurrit die dominica, Evangelium dici potest aut de dominica currente, ut infra, aut de festo, quo in casu sumitur e Lectionario Missæ.
Pro opportunitate, fieri potest homilia de Evangelio. Postea canitur Te Deum, dicitur oratio et concluditur Hora ut in Ordinario.


Ant. Gaude et lætáre, fília Sion, quia ecce ego vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus.

Canticum I (Is 40, 10-17)
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus
Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12)

Ecce Dóminus Deus in fortitúdine véniet, *
et brácchium eius dominábitur:
ecce merces eius cum eo, *
et opus illíus coram illo.
Sicut pastor gregem suum pascet, †
in brácchio suo congregábit agnos, et in sinu suo levábit; *
fetas ipse portábit.
Quis mensus est pugíllo aquas, *
et cælos palmo ponderávit?
quis appéndit tribus dígitis molem terræ, *
et librávit in póndere montes, et colles in statéra?
quis adiúvit spíritum Dómini? *
aut quis consiliárius eius fuit et osténdit illi?
cum quo íniit consílium et instrúxit eum, *
et dócuit eum sémitam iustítiæ,
et erudívit eum sciéntiam, *
et viam prudéntiæ osténdit illi?
Ecce gentes quasi stilla sítulæ, †
et quasi moméntum statéræ reputátæ sunt; *
ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
et animália eius non suffícient ad holocáustum.
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo; *
et quasi níhilum et ináne reputátæ sunt ei.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Canticum II (Is 42, 10-16)
Hymnus de Deo victore et salvatore
Cantabunt quasi canticum novum ante sedem Dei (Ap 14, 3)

Cantáte Domino cánticum novum, *
laus eius ab extrémis terræ;
qui descénditis in mare et in plenitúdo eius, *
ínsulæ et habitatóres eárum.
Sublevétur desértum et civitátes eius; *
in dómibus habitábit Cedar.
Laudáte, habitatóres Petræ, *
de vértice móntium clamábunt.
Ponent Dómino glóriam, *
et laudem eius in ínsulis nuntiábunt.
Dóminus sicut fortis egrediétur, *
sicut vir prœliátor suscitábit zelum;
vociferábitur et clamábit, *
super inimícos suos confortábitur.
"Tácui semper, sílui, pátiens fui; *
sicut partúriens loquar:
Dissipábo et absorbébo simul, †
desértos fáciam montes et colles, *
et omne gramen eórum exsiccábo;
et ponam flúmina in ínsulas, *
et stagna arefáciam.
Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *
et in sémitis, quas ignoravérunt, ambuláre eos fáciam:
ponam ténebras coram eis in lucem, *
et praca in recta".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Canticum III (Is 49, 7-13)
Per servum suum Dominus redimet populum
Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum (1 Io 4, 9)

Hæc dicit Dóminus, redémptor Israel, Sanctus eius, †
ad contemptíbilem ánimam, ad abominátam gentem, *
ad servum dominórum:
"Reges vidébunt et consúrgent príncipes, †
et adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, *
et Sanctum Israel, qui elégit te".
Hæc dicit Dóminus: †
"In témpore plácito exaudívi te, *
et in die salútis auxiliátus sum tui;
et servávi te, et dedi te in fœdus pópuli, *
ut suscitáres terram, et possidéres hereditátes dissipátas;
ut díceres his, qui vincti sunt: Exíte, *
et his qui in ténebris: Revelámini.
Super vias pascéntur, *
et in ómnibus planis páscua eórum;
non esúrient neque sítient, *
et non percútiet eos æstus et sol,
quia miserátor eórum reget eos, *
et ad fontes aquárum potábit eos.
Et ponam omnes montes meos in viam, *
et sémitæ meæ exaltabúntur.
Ecce isti de longe vénient, †
et ecce illi ab aquilóne et mari, *
et isti de terra austráli.
Laudáte, cæli, et exsúlta, terra; *
iubiláte, montes, laudem,
quia consolátus est Dóminus pópulum suum, *
et páuperum suórum miserébitur".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Gaude et lætáre, fília Sion, quia ecce ego vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus.




Dominicæ Adventus:

   I       II       III       IV   



Dominica I Adventus:

EVANGELIUM
Quid quæritis viventem cum mortuis?

24, 1-12
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. Una sábbati, valde dilúculo, venérunnt mulíeres ad monuméntum, portántes quæ paráverant arómata; et invenérunt lápidem revolútum a monuménto. Et ingréssæ non invenérunt corpus Dómini Iesu. Et factum est, dum mente consternátæ essent de isto, ecce duo viri stetérunt secus illas in veste fulgénti.
Cum timérent autem et declinárent vultum in terram, dixérunt ad illas: "Quid quæritis vivéntem cum mórtuis? Non est hic, sed surréxit. Recordámini quáliter locútus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, dicens: Quia opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum, et crucifígi, et die tértia resúrgeré". Et recordátæ sunt verbórum eius.
Et regréssæ a monuménto, nuntiavérunt hæc ómnia illis úndecim et céteris ómnibus. Erat autem María Magdaléne, et Ioánna, et María Iacóbi, et céteræ quæ cum eis erant, quæ dicébant ad Apóstolos hæc. Et visa sunt ante illos sicut deliraméntum verba ista, et non credidérunt illis.
Petrus autem surgens cucúrrit ad monuméntum; et procúmbens vitid linteámina sola pósita. Et ábiit secum mirans quod factum fúerat.

Verbum Dómini.


Hymnus Te Deum et oratio, ut in Proprio.


Dominica II Adventus:

EVANGELIUM
Mane nobiscum, quoniam advesperascit

24, 13-35
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. Ecce duo ex discípulis Iesu ibant ipsa die prima sábbati in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Ierúsalem, nómine Emmaus. Et ipsi loquebántur ad ínvicem de his ómnibus quæ accíderant. Et factum est dum fabularéntur et secum quærerent, et ipse Iesus appropínquans ibat cum illis. Oculi autem illórum tenebántur ne eum agnóscerent.
Et ait ad illos: "Qui sunt hi sermónes quos confértis ad ínvicem ambulántes, et estis tristes?" Et respóndens unus, cui nomem Cléophas, dixit ei: "Tu solus peregrínus es in Ierúsalem, et non cognovísti quæ facta sunt in illa his diébus?" Quibus ille dixit: "Quæ?"
Et dixérunt: "De Iesu Nazaréno, qui fuit vir prophéta potens in ópere et sermóne coram Deo et omni pópulo; et quómodo eum tradidérunt summi sacerdótes et príncipes nostri in damnatiónem mortis, et crucifixérunt eum. Nos autem sperabámus quia ipse esset redemptúrus Israel; et nunc super hæc ómnia tértia dies est hódie quod hæc facta sunt. Sed et mulíeres quædam ex nostris terruérunt nos, quæ ante lucem fuérunt ad monuméntum, et non invénto córpore eius, venérunt dicéntes se étiam visiónem angelórum vidísse, qui dicunt eum vívere. Et abiérunt quidam ex nostris ad monuméntum, et ita invenérunt sicut mulieres dixérunt; ipsum vero non invenérunt".
Et ipse dixit ad eos: "O stulti, et tardi corde ad credéndum in ómnibus quæ locúti sunt prophétæ! Nonne hæc opórtuit pati Christum, et ita intráre in glóriam suam?" Et incípiens a Móyse et ómnibus prophétis, interpretabátur illis in ómnibus Scriptúris quæ de ipso erant.
Et appropinquavérunt castéllo quo ibant; et ipse se finxit lóngius ire. Et coegérunt illum, dicéntes: "Mane nobíscum, quóniam advesperáscit, et inclináta est iam dies". Et intrávit cum illis. Et factum est, dum recúmberet cum eis, accépit panem, et benedíxit ac fregit, et porrigébat illis. Et apérti sunt óculi eórum; et cognovérunt eum. Et ipse evánuit ex óculis eórum. Et dixérunt ad ínvicem: "Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loquerétur in via, et aperíret nobis Scriptúras?"
Et surgéntes eádem hora regréssi sunt in Ierúsalem. Et invenérunt congregátos úndecim, et eos qui cum illis erant, dicéntes quod surréxit Dóminus vere, et appáruit Simóni. Et ipsi narrábant quæ gesta erant in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis.

Verbum Dómini.


Hymnus Te Deum et oratio, ut in Proprio.


Dominica III Adventus - Gaudete:

EVANGELIUM
Sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis

24, 35-53
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. In illo témpore: Narrábant discípuli quæ gesta erant in via, et quómodo cognovérunt Iesum in fractióne panis. Dum autem hæc loquúntur, stetit Iesus in médio eórum, et dicit eis: "Pax vobis; ego sum, nolíte timére".
Conturbáti vero et contérriti existimábant se spíritum vidére. Et dixit eis: "Quid turbáti estis, et cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? Vidéte manus meas et pedes, quia ego ipse sum; palpáte et vidéte, quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére". Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credéntibus et mirántibus præ gáudio, dixit: "Habétis hic áliquid quod manducétur?" At illi obtulérunt ei partem piscis assi, et favum mellis. Et cum manducásset coram eis, sumens relíquias dedit eis.
Et dixit ad eos: "Hæc sunt verba quæ locútus sum ad vos, cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia quæ scripta sunt in lege Móysi et prophétis et psalmis de me". Tunc apéruit illis sensum ut intellégerent Scriptúras. Et dixit eis: "Quóniam sic scriptum est, et sic oportébat Christum pati, et resúrgere a mórtuis tértia die, et prædicári in nómine eius pæniténtiam et remissiónem peccatórum in omnes gentes, incipiéntibus ab Ierosólyma. Vos autem testes estis horum. Et ego mitto promíssum Patris mei in vos; vos autem sedéte in civitáte, quoadúsque induámini virtúte ex alto".
Edúxit autem eos foras in Bethániam; et elevátis mánibus suis benedíxit eis. Et factum est dum benedíceret illis, recéssit ab eis, et ferebátur in cælum. Et ipsi adorántes regréssi sunt in Ierúsalem cum gáudio magno. Et erant semper in templo, laudántes et benedicéntes Deum.

Verbum Dómini.


Hymnus Te Deum et oratio, ut in Proprio.


Dominica IV Adventus:

EVANGELIUM
Oportebat eum a mortuis resurgere

20, 1-18
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem. Una sábbati María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum; et vidit lápidem sublátum a monuménto. Cucúrrit ergo, et venit ad Simónem Petrum et ad álium discípulum quem amábat Iesus, et dicit illis: "Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus ubi posuérunt eum".
Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et venérunt ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit primus ad monuméntum. Et cum se inclinásset, vidit pósita linteámina; non tamen introívit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum; et vidit linteámina pósita, et sudárium quod fúerat super caput eius, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum.
Tunc ergo introívit et ille discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum; et vidit, et crédidit. Nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a mórtuis resúrgere. Abiérunt ergo íterum discípuli ad semetípsos.
María autem stabat ad monuméntum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se et prospéxit in monuméntum. Et vidit duos ángelos in albis sedéntes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: "Múlier, quid ploras?" Dicit eis: "Quia tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum". Hæc cum dixísset, convérsa est retrórsum, et vidit Iesum stantem; et non sciébat quia Iesus est.
Dicit ei Iesus: "Múlier, quid ploras? quem quæris?" Illa, exístimans quia hortulánus esset, dicit ei: "Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi ubi posuísti eum, et ego eum tollam". Dicit ei Iesus: "María". Convérsa illa dicit ei: "Rabbóni" (quod dícitur Magíster). Dicit ei Iesus: "Noli me tángere; nondum enim ascéndi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum". Venit María Magdaléne annúntians discípulis: "Quia vidi Dóminum, et hæc dixit mihi".

Verbum Dómini.


Hymnus Te Deum et oratio, ut in Proprio.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Dominica I Adventus:

Orémus. Da, quæsumus, omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus voluntátem, ut, Christo tuo veniénti iustis opéribus occurréntes, eius déxtera sociáti, regnum mereántur possidére cæléste. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

Dominica II Adventus:

Orémus. Omnípotens et miséricors Deus, in tui occúrsum Fílii festinántes nulla ópera terréni actus impédiant, sed sapiéntia cæléstis erudítio nos fáciat eius esse consórtes. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

Dominica III Adventus - Gaudete:

Orémus. Deus, qui cónspicis pópulum tuum nativitátis domínica festivitátem fidéliter exspectáre, præsta, quæsumus, ut valeámus ad tanta salútis gáudia perveníre, et ea votis sollémnibus álacri semper lætítia celebráre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

Dominica IV Adventus:

Orémus. Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.


 
 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)