Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 1 ianuarii
SANCTÆ DEI GENETRICIS MARIÆ
SOLLEMNITAS

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.

Psalmus 122
Dominus fiducia populi
Duo cœci... clamaverunt: "Domine, miserere nostri, Fili David" (Mt 20, 30)

Ad te levávi óculos meos, *
qui hábitas in cælis.
Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
donec misereátur nostri.
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
quia multum repléti sumus despectióne;
quia multum repléta est ánima nostra *
derisióne abundántium et despectióne superbórum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 123
Adiutorium nostrum in nomine Domini
Dixit Dominus Paulo: "Noli timere... propter quod ego sum tecum" (Act 18, 9-10)

Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
nisi quia Dóminus erat in nobis, *
cum exsúrgerent hómines in nos.
Forte vivos deglutíssent nos, *
cum irascerétur furor eórum in nos.
Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
torrens pertransísset ánimam nostram, *
fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes.
Benedíctus Dóminus, *
qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
Anima nostra sicut passer erépta est *
de láqueo venántium:
láqueus contrítus est, *
et nos erépti sumus.
Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
qui fecit cælum et terram.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 124
Dominus custos populi sui
Pax super Israel Dei (Gal 6, 16)

Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: *
non commovébitur, in ætérnum manet.
Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
et Dóminus in circúitu pópuli sui, *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas.
Bénefac, Dómine, bonis *
et rectis corde.
Declinántes autem per vias pravas †
addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
Pax super Israel.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.


Zac 9, 9a

Exsúlta satis, fília Sion; iúbila, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi, iustus et salvátor.

V. Vidérunt omnes fines terræ, allelúia.
R. Salutáre Dei nostri, allelúia.



Orémus. Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri præmia præstitísti, tríbue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitæ suscípere. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)