V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Quicúmque Christum quæritis,
óculos in altum tóllite:
illic licébit vísere
signum perénnis glóriæ.
2 Hæc stella, quæ solis rotam
vincit decóre ac lúmine,
venísse terris núntiat
cum carne terréstri Deum.
3 En, Pérsici ex orbis sinu,
sol unde sumit iánuam,
cernunt períti intérpretes
regále vexíllum magi.
4 "Quis iste tantus - ínquiunt -
regnátor astris ímperans,
quem sic tremunt cæléstia,
cui lux et æthra insérviunt?
5 Illustre quiddam cérnimus
quod nésciat finem pati,
sublíme, celsum, intérminum,
antíquius cælo et chao.
6 Hic ille rex est géntium
populíque rex Iudáici,
promíssus Abrahæ patri
eiúsque in ævum sémini".
7 Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Ante lucíferum génitus et ante sæcula, Dóminus salvátor noster hódie mundo appáruit.
Psalmus 134
Laus Domini mirabilia operantis
Populus acquisitionis... annuntiate virtutes eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9)
I
Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri.
Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi.
Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, *
et Deus noster præ ómnibus diis.
Omnia quæcúmque vóluit Dóminus,
fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
Addúcens nubes ab extrémo terræ,
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis.
Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in Pharaónem et in omnes servos eius.
Qui percússit gentes multas, *
et occídit reges fortes:
Sehon regem Amorrhæórum, et Og regem Basan, *
et ómnia regna Chánaan.
Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ante lucíferum génitus et ante sæcula, Dóminus salvátor noster hódie mundo appáruit.
Ant. 2
Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.
II
Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Quia iudicábit Dóminus pópulum suum, *
et servórum suórum miserébitur.
Simulácra géntium argéntum et aurum, *
ópera mánuum hóminum.
Os habent, et non loquéntur; *
óculos habent, et non vidébunt;
aures habent, et non áudient; *
neque enim est spíritus in ore ipsórum.
Símiles illis fiant qui fáciunt ea, *
et omnes qui confídunt in eis.
Domus Israel, benedícite Dómino; *
domus Aaron, benedícite Dómino;
domus Levi, benedícite Dómino; *
qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
Benedíctus Dóminus ex Sion, *
qui hábitat in Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.
Ant. 3
Stella ista sicut flamma corúscat, et Regem regum Deum demónstrat: magi eam vidérunt, et magno Regi múnera obtulérunt.
Canticum (Cf. 1 Tim 3, 16)
De mysterio et gloria Christi
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Qui manifestátus est in carne, *
iustificátus est in spíritu.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Appáruit ángelis, *
prædicátus est géntibus.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Créditus est in mundo, *
assúmptus est in glória.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Ant.
Stella ista sicut flamma corúscat, et Regem regum Deum demónstrat: magi eam vidérunt, et magno Regi múnera obtulérunt.