Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 8 septembris
IN NATIVITATE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Festum

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Beáta Dei génetrix,
nitor humáni géneris,
per quam de servis líberi
lucísque sumus fílii;

María, virgo régia,
David stirpe progénita,
non tam patérna nóbilis
quam dignitáte súbolis,

Tu nos, avúlso véteri,
complánta novo gérmini;
per te sit genus hóminum
regále sacerdótium.

Tu nos culpárum néxibus
sacris absólve précibus;
tua proméntes mérita
ad cæli transfer præmia.

Sit Trinitáti glória,
o Virgo nobilíssima,
quæ te suórum múnerum
thesáurum dat magníficum. Amen.


Ant. 1 De Iesse progénie procéssit Virgo María, in cuius thálamum introívit Spíritus Altíssimi.

Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cœlestem (Hebr 12, 22)

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. De Iesse progénie procéssit Virgo María, in cuius thálamum introívit Spíritus Altíssimi.

Ant. 2 Natívitas est hódie sanctæ Maríæ Vírginis, cuius pulchritúdinem respéxit Deus et visitávit humilitátem.

Psalmus 126
Vanus labor sine Domino
Dei œdificatio estis (1 Cor 3, 9)

Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere, †
et sero quiéscere, et manducáre panem labóris. *
Verúmtamen dabit ipse diléctis suis duplícia.
Ecce heréditas Dómini, fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir qui implévit pháretram suam ex ipsis; *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Natívitas est hódie sanctæ Maríæ Vírginis, cuius pulchritúdinem respéxit Deus et visitávit humilitátem.

Ant. 3 Benedícta et venerábilis sancta María, Virgo Dei Génetrix, cuius Nativitátem celebrámus; ut intercéssio ipsíus sit pro nobis ad Dóminum.

Canticum (Eph 1, 3-10)
De Deo salvatore

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo;
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remmisiónem peccatórum.
Secúndum divítias grátiæ eius, †
quæ superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia;
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum,
instauráre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícta et venerábilis sancta María, Virgo Dei Génetrix, cuius Nativitátem celebrámus; ut intercéssio ipsíus sit pro nobis ad Dóminum.


Rom 9, 4-5

Sunt Israelítæ, quorum adóptio est filiórum et glória et testaméntum et legislátio et obséquium et promíssa; quorum patres, et ex quibus est Christus secúndum carnem, qui est super ómnia Deus benedíctus in sæcula. Amen.



V.  Ave María, grátia plena, * Dóminus tecum.
R.  Ave María, grátia plena, / Dóminus tecum.
V.  Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
R.  Dóminus tecum.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Ave María, grátia plena, / Dóminus tecum.


Lc 1, 46-55

Ant. Gloriósæ Vírginis Maríæ ortum digníssimum recolámus, cuius Dóminus humilitátem respíciens, Angelo narránte, concépit Redemptórem mundi.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Gloriósæ Vírginis Maríæ ortum digníssimum recolámus, cuius Dóminus humilitátem respíciens, Angelo narránte, concépit Redemptórem mundi.



Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
Plena grátia intercédat pro nobis.

Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
- filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.
Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
- et ómnibus salútem et pacem.
Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam plenam grátia fecísti,
- lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.
Plena grátia intercédat pro nobis.

Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,
- et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.
Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam cæli coronásti regínam,
- fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.
Plena grátia intercédat pro nobis.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Fámulis tuis, quæsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre, ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium, Nativitátis eius festívitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)