Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 8 decembris
IN CONCEPTIONE IMMACULATA
BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Sollemnitas

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Præclára custos vírginum
Deíque mater ínnuba,
cæléstis aulæ iánua,
spes nostra, cæli gáudium;

Inter rubéta lílium,
colúmba formosíssima,
e stirpe virga gérminans
nostro medélam vúlneri;

Turris dracóni impérvia,
amíca stella náufragis,
defénde nos a fráudibus
tuáque luce dírige.

Erróris umbras díscute,
syrtes dolósas ámove,
fluctus tot inter, déviis
tutam reclúde sémitam.

Quæ labe nostræ oríginis
intácta splendes única,
serpéntis artes æmuli
elúde vindex ínclita.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui sanctitátis únicæ
te munerárunt grátia. Amen.


Ant. 1 Tota pulchra es, María, et mácula originális non est in te.

Psalmus 121
Civitas sancta Ierusalem
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cœlestem (Hebr 12, 22)

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
"In domum Dómini íbimus".
Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas *
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem, *
secúri sint diligéntes te.
Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: "Pax in te!"
Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tota pulchra es, María, et mácula originális non est in te.

Ant. 2 Tu glória Ierúsalem, tu lætítia Israel, tu honorificéntia pópuli nostri.

Psalmus 126
Vanus labor sine Domino
Dei œdificatio estis (1 Cor 3, 9)

Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere, †
et sero quiéscere, et manducáre panem labóris. *
Verúmtamen dabit ipse diléctis suis duplícia.
Ecce heréditas Dómini, fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir qui implévit pháretram suam ex ipsis; *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tu glória Ierúsalem, tu lætítia Israel, tu honorificéntia pópuli nostri.

Ant. 3 Vestiméntum tuum cándidum quasi nix, et fácies tua sicut sol.

Canticum (Eph 1, 3-10)
De Deo salvatore

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo;
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remmisiónem peccatórum.
Secúndum divítias grátiæ eius, †
quæ superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia;
notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum,
instauráre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Vestiméntum tuum cándidum quasi nix, et fácies tua sicut sol.


Rom 5, 20-21

Ubi abundávit delíctum, superabundávit grátia; ut, sicut regnávit peccátum in mortem, ita et grátia regnet per iustítiam in vitam ætérnam, per Iesum Christum Dóminum nostrum.



V.  In hoc cognóvi * Quóniam voluísti me.
R.  In hoc cognóvi / Quóniam voluísti me.
V.  Quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
R.  Quóniam voluísti me.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  In hoc cognóvi / Quóniam voluísti me.


Lc 1, 46-55

Ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, allelúia.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, allelúia.



Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam, matrem Fílii sui, ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
Plena grátia intercédat pro nobis.

Deus, mirabílium patrátor, qui Immaculátam Vírginem Maríam, córpore et ánima, cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
- filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.
Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
- et ómnibus salútem et pacem.
Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam matrem misericórdiæ constituísti,
- versántibus in perículis concéde, ut matérnam eius dilectiónem experiántur.
Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam, in domo Iesu et Ioseph, matremfamílias esse voluísti,
- fac ut, ipsíus intercessióne, omnes matres in famíliis caritátem fóveant et sanctitátem.
Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam cæli coronásti regínam,
- fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.
Plena grátia intercédat pro nobis.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti, quæsumus, ut, qui ex morte eiúsdem Fílii tui prævísa, eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos, eius intercessióne, ad te perveníre concédas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)