Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 10 augustii
S. LAURENTII, DIACONI ET MARTYRIS
Festum

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Mártyris Christi cólimus triúmphum,
dona qui mundi peritúra spernit,
fert opem nudis, aliménta, nummos
tradit egénis.

Igne torquétur, stábili tenóre
cordis accénsus súperat mináces
ígnium flammás in amóre vitæ
semper opímæ.

Spíritum sumpsit chorus angelórum,
íntulit cælo bene laureándum,
ut scelus laxet hóminum, precándo
omnipoténtem.

Súpplici voto rogitámus ergo
ómnibus, martyr, véniam precéris,
cordis ardóres, fídei tenácem
usque vigórem.

Glóriam Patri resonémus omnes,
eius et Nato modulémur apte,
cum quibus regnat simul et creátor
Spíritus almus. Amen.


Ant. 1 Eritis ódio ómnibus propter nomen meum; qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)

Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ †
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius: †
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam, †
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Eritis ódio ómnibus propter nomen meum; qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Ant. 2 Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis.

Psalmus 10
Dominus fiducia iusti
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Mt 5, 6)

In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ: *
"Tránsmigra in montem sicut passer?"
Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, †
paravérunt sagíttas suas super nervum, *
ut sagíttent in obscúro rectos corde.
Quanto fundaménta evertúntur, *
iustus quid fáciat?
Dóminus in templo sancto suo, *
Dóminus, in cælo sedes eius.
Oculi eius in páuperem respíciunt, *
pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
Dóminus intérrogat iustum et ímpium, *
qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.
Pluet super peccatóres carbónes, *
ignis et sulphur et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit, *
recti vidébunt vultum eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis.

Ant. 3 Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.

Psalmus 16
Ab impiis salva me, Domine
In diebus carnis suæ... preces offerens exauditus est (Hebr 5, 7)

Exáudi, Dómine, iustítiam meam, *
inténde deprecatiónem meam.
Auribus pércipe oratiónem meam, *
non in lábiis dolósis.
De vultu tuo iudícium meum pródeat; *
óculi tui vídeant æquitátes.
Proba cor meum, et vísita nocte; †
igne me exámina, *
et non invénies in me iniquitátem.
Nos transgréditur os meum ad ópera hóminum, *
propter verba labiórum tuórum custodívi me a viis violénti.
Rétine gressus meos in sémitis tuis, *
ut non moveántur vestígia mea.
Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus; *
inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
Mirífica misericórdias tuas, *
qui salvos facis sperántes in te ab insurgéntibus, in déxtera tua.
Custódi me ut pupíllam óculi, †
sub umbra alárum tuárum prótege me *
a fácie impiórum qui me afflixérunt.
Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt, †
ádipem suum conclusérunt; *
os eórum locútum est supérbiam.
Incedéntes nunc circumdedérunt me, *
óculos suos statuérunt prostérnere in terram.
Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam, *
et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis.
Exsúrge, Dómine, præveni eum, supplánta eum; *
éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,
a mórtuis manu tua, Dómine, *
a mórtuis, quorum defécit portio vitæ.
De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum, *
saturéntur fílii, et dimíttant relíquias párvulis suis.
Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam, *
satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.

V. Tribulátio et angústia invenérunt me.
R. Mandáta tua meditátio mea est.



De Actibus Apostolórum
6, 1-6; 8, 1. 4-8

Septem ministri ab Apostolis electi

In diébus illis, crescénte número discipulórum, factum est murmur Græcórum advérsus Hebræos, eo quod despiceréntur in ministério cotidiáno víduæ eórum. Convocántes autem duódecim multitúdinem discipulórum, dixérunt: "Non est æquum nos derelínquere verbum Dei et ministráre mensis. Consideráte ergo, fratres, viros ex vobis boni testimónii septem, plenos Spíritu Sancto et sapiéntia, quos constituámus super hoc opus. Nos vero oratióni et ministério verbi instántes érimus".
Et plácuit sermo coram omni multitúdine; et elegérunt Stéphanum, virum plenum fide et Spíritu Sancto, et Philíppum et Próchorum et Nicánorem et Timónem et Pármenam et Nicoláum ádvenam Antiochénum. Hos statuérunt ante conspéctum Apostolórum, et orántes imposuérunt eis manus.
Facta est autem in illa die persecútio magna in Ecclésia, quæ erat Ierosólymis; et omnes dispérsi sunt per regiónes Iudææ et Samaríæ præter Apóstolos.
Igitur qui dispérsi erant pertransíbant evangelizántes verbum Dei. Philíppus autem, descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes et vidéntes signa quæ faciébat. Multi enim eórum qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna, exíbant; multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte.


Mt 10, 32; Io 12, 26

R. Qui me conféssus fúerit coram homínibus, dicit Dóminus, * Et ego confitébor eum coram Patre meo, qui in cælis est.
V. Qui mihi minístrat, me sequátur; et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. R. Et ego confitébor eum coram Patre meo, qui in cælis est.



Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
(Sermo 304, 1-4: PL 38, 1395-1397)

Sacrum Christi sanguinem ministravit

Beáti Lauréntii triumphálem diem, quo calcávit mundum freméntem, sprevit blandiéntem, et in utróque vicit diábolum persequéntem, hodiérnum nobis Ecclésia Romána comméndat. In ipsa enim Ecclésia, sicut solétis audíre, diáconi gerébat offícium. Ibi sacrum Christi sánguinem ministrávit; ibi pro Christi nómine suum sánguinem fudit. Domínicæ cenæ mystérium beátus apóstolus Ioánnes evidénter expósuit, dicens: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus ánimas pro frátribus pónere. Intelléxit hoc, fratres, sanctus Lauréntius; intelléxit ac fecit; et prorsus quália sumpsit in illa mensa, tália præparávit. Amávit Christum in vita sua, imitátus est eum in morte sua.
Et nos ergo, fratres, si veráciter amámus, imitémur. Non enim meliórem réddere potérimus dilectiónis fructum, quam imitatiónis exémplum; Christus enim pro nobis passus est, relínquens nobis exémplum, ut sequámur vestígia eius. In hac senténtia vidísse vidétur apóstolus Petrus, quod pro his tantum passus est Christus, qui sequúntur vestígia eius, neque prosit quidquam Christi pássio, nisi illis qui sequúntur vestígia eius. Secúti sunt eum mártyres sancti, usque ad effusiónem cruóris, usque ad similitúdinem passiónis; secúti sunt mártyres, sed non soli. Non enim postquam illi transiérunt, pons incísus est; aut postquam ipsi bibérunt, fons ipse siccátus est.
Habet, habet, fratres, habet hortus ille domínicus, non solum rosas mártyrum, sed et lília vírginum et coniugatórum héderas, violásque viduárum. Prorsus, dilectíssimi, nullum genus hóminum de sua vocatióne despéret: pro ómnibus passus est Christus. Veráciter de illo scriptum est: Qui vult omnes hómines salvos fíeri, et in agnitiónem veritátis veníre.
Intellegámus ergo, præter effusiónem cruóris, præter perículum passiónis, quómodo Christum débeat sequi christiánus. Apóstolus dicit, lóquens de Dómino Christo: Qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse æquális Deo. Quanta maiéstas! Sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Quanta humílitas!
Humiliávit se Christus: habes, christiáne, quod téneas. Christus factus est obœdiens: quid supérbis? Deínde hac humilitáte decúrsa et morte prostráta ascéndit Christus in cælum: sequámur eum. Audiámus Apóstolum dicéntem: Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt sápite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens.



R. Beátus Lauréntius clamávit et dixit: Deum meum colo, illi soli sérvio; * Et ídeo non tímeo torménta tua.
V. Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum. R. Et ídeo non tímeo torménta tua.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus, cuius caritátis ardóre beátus Lauréntius servítio cláruit fidélis et martýrio gloriósus, fac nos amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)