|
Die 14 septembris
IN EXALTATIONE SANCTÆ CRUCIS
Festum
|
Officium lectionis
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Salve, crux sancta, salve mundi glória,
vera spes nostra, vera ferens gáudia,
signum salútis, salus in perículis,
vitále lignum vitam portans ómnium.
2 Te adorándam, te crucem vivíficam,
in te redémpti, dulce decus sæculi,
semper laudámus, semper tibi cánimus,
per lignum servi, per te, lignum, líberí.
3 Laus Deo Patri sit in cruce Fílii,
laus coæquáli sit Sancto Spirítui;
cívibus summis gáudium et ángelis,
honor sit mundo crucis exaltátio. Amen.
Ant. 1
Ecce crucem Dómini; fúgite, partes advérsæ; vicit leo de tribu Iuda, radix David, allelúia.
Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)
Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius:
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam,
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ecce crucem Dómini; fúgite, partes advérsæ; vicit leo de tribu Iuda, radix David, allelúia.
Ant. 2
Sanctum nomen Dómini in cruce exaltátum est super cælum et terram, allelúia.
Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam (Eph 1, 22)
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra;
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos.
Ex ore infántium et lacténtium
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem.
Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas quæ tu fundásti:
quid est homo, quod memor es eius? *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab ángelis,
glória et honóre coronásti eum; *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Omnia subiecísti sub pédibus eius,
oves et boves univérsas, *
ínsuper et pécora campi,
vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Sanctum nomen Dómini in cruce exaltátum est super cælum et terram, allelúia.
Ant. 3
O crux benedícta, quæ sola fuísti digna portáre Regem cælórum et Dóminum, allelúia.
Psalmus 95
Dominus rex et iudex omnis terræ
Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni (Cf. Ap 14, 3)
Cantáte Dómino cánticum novum, *
cantáte Dómino, omnis terra.
Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
annuntiáte de die in diem salutáre eius.
Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
in ómnibus pópulis mirabília eius.
Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
terríbilis est super omnes deos.
Quóniam omnes dii géntium inánia, *
Dóminus autem cælos fecit.
Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
poténtia et decor in sanctuário eius.
Afférte Dómino, famíliæ populórum,
afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
afférte Dómino glóriam nóminis eius.
Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto.
Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
dícite in géntibus: "Dóminus regnávit".
Etenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur; *
iudicábit pópulos in æquitáte.
Læténtur cæli et exsúltet terra,
sonet mare et plenitúdo eius; *
gaudébunt campi et ómnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum
a fácie Dómini, quia venit, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terræ in iustítia *
et pópulos in veritáte sua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
O crux benedícta, quæ sola fuísti digna portáre Regem cælórum et Dóminum, allelúia.
V.
Sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto.
R.
Ita exaltári opórtet Fílium hóminis.
|
De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas
|
2, 19 - 3, 7. 13-14; 6, 14-16
|
Gloria crucis
Fratres: Ego Paulus per legem legi mórtuus sum, ut Deo vivam; Christo confíxus sum cruci. Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me. Non abício grátiam Dei: si enim per legem iustítia, ergo gratis Christus mórtuus est.
O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit non obdíre veritáti, ante quorum óculos Iesus Christus præscríptus est in vobis crucifíxus? Hoc solum a vobis volo díscere: ex opéribus legis Spíritum accepístis, an ex audítu fídei? Sic stulti estis, ut cum spíritu cpéritis, nunc carne consummémini? Tanta passi estis sine causa? Si tamen sine causa. Qui ergo tríbuit vobis Spíritum et operátur virtútes in vobis, ex opéribus legis an ex audítu fídei? Sicut scriptum est: "Abraham crédidit Deo, et reputátum est illi ad iustítiam". Cognóscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt fílii Abrahæ.
Christus nos redémit de maledícto legis, factus pro nobis maledíctum, quia scriptum est: "Maledíctus omnis qui pendet in ligno", ut in géntibus benedíctio Abrahæ fíeret in Chrisío Iesu, ut pollicitatiónem Spíritus accipiámus per fidem.
Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est et ego mundo. In Christo enim Iesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos et misericórdia, et super Israel Dei.
|
|
Cf. Gal 6, 4; Hebr 2, 9
|
R.
Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurréctio nostra, * Per quem salváti et liberáti sumus.
V.
Propter passiónem mortis, glória et honóre coronátus est. R. Per quem salváti et liberáti sumus.
Oratiónibus sancti Andréæ Creténsis epíscopi
(Oratio 10 in Exaltatione sanctæ crucis: PG 97, 1018-1019. 1022-1023)
Gloria et exaltatio Christi, crux est
Crucis festum celebrámus, per quam ténebræ pulsæ sunt et lumen rédditum. Crucis festum celebrámus, et una cum Crucifíxo in sublíme tóllimur, ut, terra cum peccáto infra relícta, supérna comparémus. Talis est tantáque crucis posséssio, et qui hanc póssidet, póssidet thesáurum. Ego vero id quod ómnium bonórum pulchérrimum est re ac nómine, thesáurum iure appelláverim; in quo, et per quem, et in quem salútis nostræ summa repósita, et prístino státui restitúta est.
Si enim crux non foret, Christus crucifíxus non esset. Si crux non esset, vita ligno clavis suffíxa non esset. Si ea clavis suffíxa non esset, ex látere fontes immortalitátis, sánguinem et aquam, quæ mundum éxpiant, non fudíssent; peccáti chirógraphum disrúptum non foret, in libertátem assérti non essémus, ligno vitæ non fruerémur, paradísus non patéret. Si crux non esset, mors prostráta non esset, inférnus non spoliátus.
Magna ígitur et pretiósa res crux est. Magna quidem, quia multa per ipsam bona effécta sunt; et tanto plura, quanto magis Christi miráculis et cruciátibus potióres partes tribuéndæ sunt. Pretiósa vero, quia Dei pássio et tropæum, crux est: pássio quidem, ob spontáneam in ipsa passiónis mortem; tropaéum autem, quia in ipsa diábolus sauciátus, et cum eo mors devícta est; atque inferórum claustra contríta, et commúnis univérsi orbis salus crux facta est.
Hæc et Christi glória appellátur, et Christi exaltátio dícitur. Hæc et calix desiderábilis intellégitur, et cruciátuum, quos pro nobis Christus perpéssus est, conclúsio. Quod vero Christi glória sit crux, audi ipsum dicéntem: Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo, et contínuo clarificábit eum. Et rursus: Clarífica me, tu, Pater, claritate quam hábui, ántequam mundus esset, apud te. Et íterum: Pater, clarífica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificávi, et íterum clarificábo, illam signíficans, quæ tunc in cruce consecúta est.
Quod autem exaltátio quoque Christi, crux sit, áccipe quid ípsemet ait: Quando ego exaltátus fúero, tunc omnes traham ad meípsum. Vides quod glória et exaltátio Christi, crux sit.
|
|
|
R.
O crux admirábilis, in cuius ramis pepéndit thesáurus et redémptio captivórum, * Per quem mundus est redémptus sánguine Dómini sui.
V.
Salve, crux, quæ in córpore Christi dedicáta es, et ex membris eius tamquam margarítis ornáta. R. Per quem mundus est redémptus sánguine Dómini sui.
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
Orémus.
Deus, qui Unigénitum tuum crucem subíre voluísti, ut salvum fáceret genus humánum, præsta, quæsumus, ut, cuius mystérium in terra cognóvimus, eius redemptiónis præmia in cælis cónsequi mereámur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
|