Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 18 decembris

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


V. Respícite et leváte cápita vestra.
R. Quóniam appropínquat redémptio vestra.



De libro Isaíæ prophétæ
46, 1-13

Dominus idolis Babylonis opponitur

Confráctus est Bel, contrítus est Nabo. Facta sunt simulácra eórum béstiis et iuméntis, ónera vestra gravi póndere usque ad lassitúdinem. Contabuérunt et contríta sunt simul; non potuérunt salváre portántem, et ánima eórum in captivitátem ibit.
"Audíte me, domus Iacob, et omne resíduum domus Israel, qui portámini a meo útero, qui gestámini a mea vulva. Usque ad senéctam ego ipse et usque ad canos ego portábo; ego feci et ego feram, ego portábo et salvábo".
Cui assimilástis me, et adæquástis, et comparástis me, et fecístis símilem? Qui confértis aurum de sácculo, et argéntum statéra ponderátis, conducéntes auríficem ut fáciat deum, et prócidunt et adórant. Portant illum in úmeris gestántes et ponéntes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movébitur, sed et cum clamáverint ad eum non áudiet: de tribulatióne non salvábit eos.
Mementóte istud et confundámini; redíte prævaricatóres ad cor. Recordámini prióris sæculi, quóniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est símilis mei.
Annúntians ab exórdio novíssimum, et ab inítio quæ necdum facta sunt, dicens: "Consílium meum stabit, et omnis volúntas mea fiet". Vocans ab oriénte avem, et de terra longínqua virum voluntátis meæ; et locútus sum et addúcam illud: creávi et fáciam illud.
Audíte me, duro corde, qui longe estis a iustítia. Prope feci iustítiam meam, non elongábitur; et salus mea non morábitur: dabo in Sion salútem, et in Israel glóriam meam.


Is 46, 12. 13

R. Audíte me, duri corde, qui longe estis a iustítia: * Dabo in Sion salútem, et Israéli glóriam meam.
V. Prope feci iustítiam meam, non elongábitur, et salus mea non morábitur. R. Dabo in Sion salútem, et in Israel glóriam meam.



Ex Epístola ad Diognétum
(Cap. 8, 5 - 9, 6: Funk 1, 325-327)

Deus caritatem suam per Filium revelavit

Hóminum quisquam nec vidit Deum nec notum fecit, sed ipse sese osténdit. Osténdit se autem per fidem, cui soli Deum vidére concéssum est. Nam Dóminus et ópifex ómnium Deus, qui ómnia fecit et suo quæque órdine dispósuit, non solum hóminum amans fuit, sed étiam pátiens. Erat autem semper talis et est et erit, benígnus et bonus et iræ expers et verax, et quidem solus bonus est; postquam autem mente concépit magnum áliquid et ineffábile, communicávit cum solo Fílio.
Quámdiu ígitur in occúlto retinébat et custodiébat sápiens suum consílium, neglégere nos et non curáre videbátur; postquam vero per diléctum Fílium revelávit et patefécit quæ inde ab inítio erant præparáta, ómnia simul præbuit nobis, et frui suis benefíciis et vidére et intellégere, quæ quis nostrum umquam exspectásset?
Postquam ígitur ómnia iam apud se cum Fílio dispósuit, usque ad supérius tempus sivit nos secúndum arbítrium nostrum inordinátis mótibus ferri, voluptátibus et cupiditátibus a recta via abdúctos; non quod ullo modo gaudéret peccátis nostris, sed ea tólerans, neque quod illud iniquitátis tempus approbáret, sed præsens tempus iustítiæ creans, ut cum illo témpore convícti essémus e própriis opéribus indígni esse vita, nunc Dei benígnitas nos ea dignarétur, et, cum maniféstum fecissémus, ex eo, quod in nobis est, nos non posse íngredi in regnum Dei, poténtia Dei id posse nobis darétur.
Cum autem compléta esset iniustítia nostra et plene maniféstum factum esset, mercédem eius supplícium et mortem imminére, advenissétque tempus, quod Deus præstitúerat ad suam deínceps benignitátem ac poténtiam declarándam (o imménsam humanitátem et caritátem Dei!), nos ódio non hábuit neque reiécit neque ultus est, sed patiénter tulit, sustínuit, míserans ipse peccáta nostra suscépit, próprium ipse Fílium dedit prétium redemptiónis pro nobis, sanctum pro iníquis, mali expértem pro malis, iustum pro iniústis, incorruptíbilem pro corruptibílibus, immortálem pro mortálibus. Quid enim áliud peccáta nostra pótuit tégere quam illíus iustítia? In quo álio iníqui nos et ímpii iustificári potúimus quam in solo Fílio Dei?
O dulcem permutatiónem, o impervestigábilem institutiónem, o inexspectáta benefícia: ut iníquitas quidem multórum abscondátur in uno iusto, iustítia autem uníus multos iniústos iustíficet!


Act 4, 12; Is 9, 6

R. Non est in álio áliquo salus; * Nec enim áliud nomen est sub cælo datum homínibus, in quo opórtet nos salvos fíeri.
V. Vocábitur nomen eius admirábilis Consiliárius, Deus fortis, Pater æternitátis, Princeps pacis. R. Nec enim áliud nomen est sub cælo datum homínibus, in quo opórtet nos salvos fíeri.



Orémus. Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)