Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 24 decembris

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.



De libro Isaíæ prophétæ
51, 17 - 52, 2. 7-10

Ierusalem evangelizatur

Eleváre, eleváre, consúrge, Ierúsalem, quæ bibísti de manu Dómini cálicem iræ eius; usque ad fundum cálicis sopóris bibísti, et potásti usque ad fæces. Non est qui susténtet eam ex ómnibus fíliis quos génuit, et non est qui apprehéndat manum eius ex ómnibus fíliis quos enutrívit.
Duo sunt quæ occurrérunt tibi; quis contristábitur super te? Vástitas et contrítio et fames et gládius; quis consolábitur te? Fílii tui proiécti sunt, dormiérunt in cápite ómnium viárum sicut oryx illaqueátus, pleni indignatióne Dómini, increpatióne Dei tui.
Idcírco audi hoc, paupércula et ébria non a vino. Hæc dicit dominátor tuus, Dóminus et Deus tuus, qui pugnábit pro pópulo suo:
Ecce tuli de manu tua cálicem sopóris, fundum cálicis indignatiónis meæ; non adícies út bibas illum ultra. Et ponam illum in manu eórum qui te humiliavérunt et dixérunt ánimæ tuæ: "Incurváre ut transeámus"; et posuísti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeúntibus.
Consúrge, consúrge, indúere fortitúdine tua, Sion; indúere vestiméntis glóriæ tuæ, Ierúsalem, cívitas Sancti: quia non adíciet ultra ut pertránseat per te incircumcísus et immúndus.
Excútere de púlvere, consúrge, sede, Ierúsalem, solve víncula colli tui, captíva fília Sion.
Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem, annuntiántis bonum, prædicántis salútem, dicéntis Sion: "Regnábit Deus tuus". Vox speculatórum tuórum: levavérunt vocem, simul laudábunt, quia óculo ad óculum vidébunt cum convérterit Dóminus Sion.
Gaudéte et laudáte simul, desérta Ierúsalem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem. Parávit Dóminus brácchium sanctum suum in óculis ómnium géntium, et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.


Cf. Ex 19, 10. 11; Deut 7, 15;
Dan 9, 24

R. Sanctificámini, fílii Israel, dicit Dóminus: die enim crástina descéndet Dóminus, * Et áuferet a vobis omnem languórem.
V. Crástina die delébitur iníquitas terræ, et regnábit super nos Salvátor mundi. R. Et áuferet a vobis omnem languórem.



Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
(Sermo 185: PL 38, 997-999)

Veritas de terra orta est et iustitia de cælo prospexit

Expergíscere, homo: pro te Deus factus est homo. Surge, qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus. Pro te, inquam, Deus factus est homo.
In ætérnum mórtuus esses, nisi in témpore natus esset. Numquam liberaréris a carne peccáti, nisi suscepísset similitúdinem carnis peccáti. Perpétua te possidéret miséria, nisi fíeret hæc misericórdia. Non revixísses, nisi tuæ morti convenísset. Defecísses, nisi subvenísset. Perísses, nisi venísset.
Celebrémus læti nostræ salútis et redemptiónis advéntum. Celebrémus festum diem, quo magnus et ætérnus dies ex magno et ætérno die venit in hunc nostrum tam brevem temporálem diem.
Hic est nobis factus iustítia, et sanctificátio, et redémptio: ut, quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.
Véritas ergo de terra orta est: Christus qui dixit: Ego sum véritas, de Vírgine natus est. Et iustítia de cælo prospéxit: quóniam credens in eum qui natus est, non homo a se ipso, sed a Deo iustificátus est.
Véritas de terra orta est: quia Verbum caro factum est. Et iustítia de cælo prospéxit: quia omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est.
Véritas de terra orta est, caro de María. Et iustítia de cælo prospéxit: quia non potest homo accípere quidquam, nisi fúerit ei datum de cælo.
Iustificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum: quia iustítia et pax osculátæ sunt ínvicem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum: quia Véritas de terra orta est. Per quem et accéssum habémus in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ Dei. Non ait: "glóriæ nostræ"; sed, glóriæ Dei: quia iustítia non de nobis procéssit, sed de cælo prospéxit. Ergo qui gloriátur, non in se, sed in Dómino gloriétur.
Hinc enim et nato ex Vírgine Dómino præcónium vocis angélicæ factum est: Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
In terra enim pax unde, nisi quia Véritas de terra orta est, id est, Christus de carne natus est? Et ipse est pax nostra qui fecit útraque unum: ut essémus hómines bonæ voluntátis, suáviter conéxi vínculo unitátis.
In hac ígitur grátia gaudeámus, ut sit glória nostra testimónium consciéntiæ nostræ: ubi non in nobis, sed in Dómino gloriémur. Hinc enim dictum est, Glória mea, et exáltans caput meum. Nam quæ maior grátia Dei nobis pótuit illucéscere, quam ut, habens unigénitum Fílium, fáceret eum hóminis Fílium, atque ita vicíssim hóminis fílium fáceret Dei fílium?
Quære méritum, quære causam, quære iustítiam; et vide utrum invénias nisi grátiam.


Is 11, 1. 5. 2

R. Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet: * Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.
V. Et requiéscet super eum Spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis. R. Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.


Si occurrat die dominica, dicitur Te Deum.


Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Festína, quæsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)