Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 25 ianuarii
IN CONVERSIONE S. PAULI, APOSTOLI
Festum

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Doctor egrégie, Paule, mores ínstrue
et mente polum nos transférre sátage,
donec perféctum largiátur plénius,
evacuáto quod ex parte gérimus.

Sit Trinitáti sempitérna glória,
honor, potéstas atque iubilátio,
in unitáte, cui manet impérium
ex tunc et modo per ætérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem iustus iudex.

Psalmus 62, 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit

Deus, Deus meus es tu; *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te.
Sic benedícam te in vita mea, *
et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
Adhæsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem iustus iudex.

Ant. 2 Súfficit tibi, Paule, grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur.

Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Súfficit tibi, Paule, grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur.

Ant. 3 Grátia Dei in me vácua non fuit, sed grátia eius semper in me manet.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiœ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius)

Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
Lætétur Israel in eo qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei.
Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte.
Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
Exaltatiónes Dei in gútture eórum, *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
ad alligándos reges eórum in compédibus, *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Grátia Dei in me vácua non fuit, sed grátia eius semper in me manet.


Act 26, 16b-18

Ad hoc appáruit tibi, ut constítuam te minístrum et testem eórum quæ vidísti et eórum quibus apparébo tibi, erípiens te de pópulo et géntibus in quas nunc ego mitto te, aperíre óculos eórum ut convertántur a ténebris ad lucem et de potestáte Sátanæ ad Deum, ut accípiant remissiónem peccatórum et sortem inter sanctos per fidem quæ est in me.



V.  Tu es vas electiónis, * Sancte Paule apóstole.
R.  Tu es vas electiónis, / Sancte Paule apóstole.
V.  Prædicátor veritátis in univérso mundo.
R.  Sancte Paule apóstole.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Tu es vas electiónis, * Sancte Paule apóstole.


Lc 1, 68-79

Ant. Celebrémus conversiónem sancti Pauli apóstoli, quia ex persecutóre efféctus est vas electiónis.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Celebrémus conversiónem sancti Pauli apóstoli, quia ex persecutóre efféctus est vas electiónis.



Fratres caríssimi, hereditátem cæléstem ab Apóstolis habéntes, grátias agámus Patri nostro pro ómnibus donis eius, clamántes:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Laus tibi, Dómine, pro mensa córporis et sánguinis, nobis ab Apóstolis trádita,
- qua refícimur et vívimus:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro mensa Verbi tui, nobis ab Apóstolis paráta,
- qua illumináti et delectáti sumus:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro Ecclésia tua sancta, super Apóstolos ædificáta,
- qua in unum concorporámur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro lavácro baptísmi et pæniténtiæ, Apóstolis concrédito,
- quo ab ómnibus peccátis ablúimur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli apóstoli prædicatióne docuísti, da nobis, quæsumus, ut, cuius conversiónem hódie celebrámus, per eius ad te exémpla gradiéntes, tuæ simus mundo testes veritátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)