Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 28 decembris
SS. INNOCENTIUM, MARTYRUM
Festum

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Antiphonæ et psalmi de die currente


Lam 2, 11

Defecérunt præ lácrimis óculi mei, conturbáta sunt víscera mea, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi.

V. Iusti autem in perpétuum vivent.
R. Et apud Dóminum est merces eórum.



Orémus. Deus, cuius hodiérna die præcónium Innocéntes mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt, da, quæsumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)