V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Angelum pacis Míchael ad istam,
Christe, demítti rogitámus aulam,
cuncta quo crebro veniénte crescant
próspera nobis.
2 Angelus fortis Gábriel, ut hostem
pellat antíquum, vólitet supérne,
sæpius templum cúpiens favéndo
vísere nostrum.
3 Angélum nobis médicum salútis
mitte de cælis Ráphael, ut omnes
sanet ægrótos paritérque nostros
dírigat actus.
4 Christe, sanctórum decus angelórum,
adsit illórum chorus usque nobis,
ut simul tandem Tríadi per ævum
cármina demus. Amen.
Ant. 1
Eleváta est magnificéntia tua super cælos, Rex angelórum.
Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam (Eph 1, 22)
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra;
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos.
Ex ore infántium et lacténtium
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem.
Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas quæ tu fundásti:
quid est homo, quod memor es eius? *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab ángelis,
glória et honóre coronásti eum; *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Omnia subiecísti sub pédibus eius,
oves et boves univérsas, *
ínsuper et pécora campi,
vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Eleváta est magnificéntia tua super cælos, Rex angelórum.
Ant. 2
In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.
Psalmus 137
Gratiarum actio
Reges terræ afferent gloriam suam et honorem in civitatem sanctam (Cf. Ap 21, 24)
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *
quóniam audísti verba oris mei.
In conspéctu angelórum psallam tibi, *
adorábo ad templum sanctum tuum;
et confitébor nómini tuo
propter misericórdiam tuam et veritátem tuam, *
quóniam magnificásti super omne nomen elóquium tuum.
In quacúmque die invocávero te, exáudi me; *
multiplicábis in ánima mea virtútem.
Confitebúntur tibi, Dómine, omnes reges terræ, *
quia audiérunt elóquia oris tui.
Et cantábunt vias Dómini, *
quóniam magna est glória Dómini;
quóniam excélsus Dóminus,
et húmilem réspicit, *
et supérbum a longe cognóscit.
Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me;
et contra iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, *
et salvum me fáciet déxtera tua.
Dóminus opus perfíciet pro me;
Dómine, misericórdia tua in sæculum: *
ópera mánuum tuárum ne remíttas.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.
Ant. 3
Vidi in médio throni Agnum stantem tamquam occísum, et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni.
Canticum (Col 1, 12-20)
Christus primogenitus omnis creaturæ
et primogenitus ex mortuis
Grátias agámus Deo Patri, *
qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
qui erípuit nos de potestáte tenebrárum *
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum.
Qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ;
quóniam in ipso cóndita sunt univérsa
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes:
ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt,
et ipse est ante omnes, *
et ómnia in ipso constant.
Et ipse est caput córporis Ecclésiæ
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens;
quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre, *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
pacíficans per sánguinem crucis eius *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Vidi in médio throni Agnum stantem tamquam occísum, et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni.