V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.
2 Qui cóndolens intéritu
mortis períre sæculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium.
3 Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.
4 Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.
5 Te, Sancte, fide quæsumus,
ventúre iudex sæculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.
6 Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Ecce in núbibus cæli Dóminus véniet cum potestáte magna, allelúia.
Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)
Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ,
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ecce in núbibus cæli Dóminus véniet cum potestáte magna, allelúia.
Ant. 2
Ecce apparébit Dóminus, et non mentiétur; si moram fécerit, exspécta eum, quia véniet et non tardábit, allelúia.
Psalmus 113 B
Laus veri Dei
Conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (1 Th 1, 9)
Non nobis, Dómine, non nobis,
sed nómini tuo da glóriam, *
super misericórdia tua et veritáte tua.
Quare dicent gentes: *
"Ubi est Deus eórum?"
Deus autem noster in cælo, *
ómnia quæcúmque vóluit, fecit.
Simulácra géntium argéntum et aurum, *
ópera mánuum hóminum.
Os habent, et non loquéntur, *
óculos habent, et non vidébunt.
Aures habent, et non áudient, *
nares habent, et non odorábunt.
Manus habent, et non palpábunt,
pedes habent, et non ambulábunt; *
non clamábunt in gútture suo.
Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *
et omnes qui confídunt in eis.
Domus Israel sperávit in Dómino, *
adiutórium eórum et scutum eórum est.
Domus Aaron sperávit in Dómino, *
adiutórium eórum et scutum eórum est.
Qui timent Dóminum speravérunt in Dómino, *
adiutórium eórum et scutum eórum est.
Dóminus memor fuit nostri, *
et benedícet nobis.
Benedícet dómui Israel, *
benedícet dómui Aaron.
Benedícet ómnibus qui timent Dóminum, *
pusíllis cum maióribus.
Adíciat Dóminus super vos, *
super vos et super fílios vestros.
Benedícti vos a Dómino, *
qui fecit cælum et terram.
Cæli, cæli sunt Dómino, *
terram autem dedit fíliis hóminum.
Non mórtui laudábunt te, Dómine, *
neque omnes qui descéndunt in siléntium.
Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ecce apparébit Dóminus, et non mentiétur; si moram fécerit, exspécta eum, quia véniet et non tardábit, allelúia.
Ant. 3
Dóminus légifer noster, Dóminus rex noster: ipse véniet et salvábit nos.
Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ
Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni
Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).
Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).
Ant.
Dóminus légifer noster, Dóminus rex noster: ipse véniet et salvábit nos.