|
Die 31 maii
IN VISITATIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Festum
|
Officium lectionis
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Veni, præcélsa Dómína;
María, tu nos vísita,
quæ iam cognátæ dómui
tantum portásti gáudii.
2 Veni, iuvámen sæculi,
sordes aufer piáculi,
ac visitándo pópulum
pnæ tolle perículum.
3 Veni, stella, lux márium,
infúnde pacis rádium;
rege quodcúmque dévium,
da vitam innocéntium.
4 Veni, precámur, vísites
nobísque vires róbores
virtúte sacri ímpetus,
ne fluctuétur ánimus.
5 Veni, virga regálium,
reduc fluctus errántium
ad unitátem fídei,
in qua salvántur cælici.
6 Veni, tecúmque Fílium
laudémus in perpétuum,
cum Patre et Sancto Spíritu,
qui nobis dent auxílium. Amen.
Ant. 1
Accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.
Psalmus 23
Domini in templum adventus
Christo apert sunt port cli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum, *
et super flúmina firmávit eum.
Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius, *
nec iurávit in dolum.
Hic accípiet benedictiónem a Dómino, *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob.
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prlio.
Attóllite, portæ, cápita vestra,
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.
Ant. 2
Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Psalmus 45
Deus refugium et virtus
Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: "Nobiscum-Deus" (Mt 1, 23)
Deus est nobis refúgium et virtus, *
adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
et transferéntur montes in cor maris.
Fremant et intuméscant aquæ eius, *
conturbéntur montes in elatióne eius.
Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
sancta tabernácula Altíssimi.
Deus in médio eius, non commovébitur; *
adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
dedit vocem suam, liquefácta est terra.
Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
Veníte, et vidéte ópera Dómini, *
quæ pósuit prodígia super terram.
Auferet bella usque ad finem terræ,
arcum cónteret et confrínget arma, *
et scuta combúret igni.
Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus; *
exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Ant. 3
Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.
Psalmus 86
Ierusalem omnium gentium mater
Illa qu sursum est Ierusalem libera est, qu est mater nostra (Gal 4, 26)
Fundaménta eius in móntibus sanctis;
díligit Dóminus portas Sion *
super ómnia tabernácula Iacob.
Gloriósa dicta sunt de te, *
cívitas Dei.
Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me;
ecce Philistæa et Tyrus cum Æthiópia, *
hi nati sunt illic.
Et de Sion dicétur: "Hic et ille natus est in ea, *
et ipse firmávit eam Altíssimus".
Dominus réferet in librum populórum: *
"Hi nati sunt illic".
Et cantant sicut choros ducéntes: *
"Omnes fontes mei in te".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.
V.
María conservábat ómnia verba hæc.
R.
Cónferens in corde suo.
|
De Cántico canticórum
|
2, 8-14; 8, 6-7
|
Adventus dilecti
Vox dilécti mei: ecce iste venit, sáliens in móntibus, transíliens colles. Símilis est diléctus meus cápreæ hinnulóque cervórum; en ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos.
En diléctus meus lóquitur mihi: "Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Iam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit; vox túrturis audíta est in terra nostra, ficus prótulit grossos suos, víneæ floréntes dedérunt odórem suum; surge, amíca mea, speciósa mea, et veni, colúmba mea, in foramínibus petræ, in cavérna macériæ. Osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis; vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra".
Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super brácchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio, lámpades eius lámpades ignis atque flammárum. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam; si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.
|
|
Lc 1, 41b-43. 44
|
R.
Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui; * Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?
V.
Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. R. Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?
Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis, presbýteri
(Lib. 1, 4: CCL 122, 25-26. 30)
Maria operantem in se Dominum magnificat
Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Quibus profécto verbis primo dona sibi speciáliter concéssa confitétur, deínde generália Dei benefícia, quibus géneri humáno in ætérnum consúlere non desístit, enúmerat.
Eius autem ánima Dóminum magníficat, qui omnes interióris hóminis sui afféctus divínis láudibus ac servítiis máncipat, qui observántia præceptórum Dei semper eius poténtiam maiestátis se cogitáre demónstrat.
Eius spíritus in Deo salutári suo exsúltat, quem sola illíus, a quo salus sperátur ætérna, sui conditóris memória deléctat.
Quæ cum ómnibus perféctis verba recte convéniant, máxime tamen ea beátam Dei Genetrícem proférre decébat, quæ, mériti privilégio singuláris, spiritáli ipsíus dilectióne flagrábat, cuius corporáli conceptióne gaudébat.
Quæ iure in Iesu, id est in salutári suo, speciáli præ céteris sanctis gáudio pótuit exsultáre, quia, quem perpétuum salútis auctórem nóverat, hunc ipsum temporáli ortu de carne sua nascitúrum esse sciébat, quátenus, in una eadémque persóna, veráciter suus et fílius esset et Dóminus.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Nil ergo méritis suis tríbuit, quæ totam suam magnitúdinem ad illíus donum refert, qui, essentiáliter potens et magnus exsístens, fidéles suos de parvis atque infírmis fortes fácere consuévit et magnos.
Bene autem áddidit: Et sanctum nomen eius, ut admonéret audiéntes, immo omnes, ad quos eius verba pervenírent, instrúeret ad fidem et invocatiónem eius nóminis advoláre, quátenus et ipsi sanctitátis ætérnæ ac salútis veræ possent esse partícipes, iuxta illud prophéticum: Et erit, omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini salvus erit. Ipsum est enim nomen, de quo supra ait: Et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.
Itaque et óptimus ac salubérrimus in sancta Ecclésia mos inolévit, ut hymnus ipsíus cotídie cum psalmodía vespertínæ laudis ab ómnibus canátur, quátenus ex hoc ánimos fidélium et frequéntior domínicæ incarnatiónis memória ad afféctum devotiónis accéndat, et recogitáta sæpius exémpla Genetrícis illíus in virtútum soliditáte confírment. Et hoc opportúne ad vésperas fíeri complácuit, ut vidélicet, fatigáta per diem ac disténta divérsis cogitatiónibus, mens nostra, incumbénte témpore quiétis, ad uniónem se suæ consideratiónis collígeret.
|
|
Lc 1, 45-46; Ps 65, 16
|
R.
Beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: * Magníficat ánima mea Dóminum.
V.
Veníte, audíte, et narrábo vobis quanta fecit Deus ánimæ meæ. R. Magníficat ánima mea Dóminum.
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem, ad visitándam Elísabeth inspirásti, præsta, quæsumus, ut, afflánti Spirítui obsequéntes, cum ipsa te semper magnificáre possímus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
|