|
Dominica post diem 6 ianuarii occurrente
IN BAPTISMATE DOMINI
Festum
|
Officium lectionis
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Implénte munus débitum
Ioánne, rerum cónditor
Iordáne mersus hac die
aquas lavándo díluit,
2 Non ipse mundári volens
de ventre natus Vírginis,
peccáta sed mortálium
suo lavácro tóllere.
3 Dicénte Patre quod "meus
diléctus hic est Fílius",
suménte Sancto Spíritu
formam colúmbæ cælitus,
4 Hoc mýstico sub nómine
micat salus Ecclésiæ;
Persóna trina cómmanet
unus Deus per ómnia.
5 O Christe, vita, véritas,
tibi sit omnis glória,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat cælitus. Amen.
Ant. 1
Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit.
Psalmus 28
Verbi Domini præconium
Ecce vox de clis dicens: "Hic est Filius meus dilectus" (Mt 3, 17)
Afférte Dómino, fílii Dei, *
afférte Dómino glóriam et poténtiam.
Afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto.
Vox Dómini super aquas,
Deus maiestátis intónuit: *
Dóminus super aquas multas.
Vox Dómini in virtúte, *
vox Dómini in magnificéntia.
Vox Dómini confringéntis cedros; *
et confrínget Dóminus cedros Líbani.
Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
et Sárion quemádmodum fílium unicórnium.
Vox Dómini intercidéntis flammam ignis,
vox Dómini concutiéntis desértum, *
et concútiet Dóminus desértum Cades.
Vox Dómini properántis partum cervárum,
et denudábit condénsa, *
et in templo eius omnes dicent glóriam.
Dóminus super dilúvium hábitat, *
et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit.
Ant. 2
Omnis terra adóret te, Dómine, et lætétur, quia nova lux prodísti ómnium sæculórum.
Psalmus 65
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius)
I
Iubiláte Deo, omnis terra,
psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo".
Veníte, et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
Convértit mare in áridam,
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum,
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis.
Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
qui pósuit ánimam nostram ad vitam, *
et non dedit in commotiónem pedes nostros.
Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
Imposuísti hómines super cápita nostra,
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Omnis terra adóret te, Dómine, et lætétur, quia nova lux prodísti ómnium sæculórum.
Ant. 3
Benedíctus Deus, qui pósuit ánimam meam ad vitam, et edúxit me in refrigérium.
II
Introíbo in domum tuam in holocáustis;
reddam tibi vota mea, quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis.
Veníte, audíte,
et narrábo, omnes qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
Ad ipsum ore meo clamávi, *
et exaltávi in lingua mea.
Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ.
Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Benedíctus Deus, qui pósuit ánimam meam ad vitam, et edúxit me in refrigérium.
V.
Hic est Fílius meus caríssimus.
R.
Audíte illum.
|
De libro Isaíæ prophétæ
|
42, 1-9; 49, 1-9
|
Servus Domini mansuetus, lux gentium
Ecce servus meus, suscípiam eum; eléctus meus, complácuit sibi in illo ánima mea: dedi spíritum meum super eum, iudícium géntibus próferet. Non clamábit neque accípiet persónam, nec audiétur vox eius foris. Cálamum quassátum non cónteret, et linum fúmigans non exstínguet; in veritáte edúcet iudícium. Non erit tristis neque turbuléntus, donec ponat in terra iudícium, et legem eius ínsulæ exspectábunt.
Hæc dicit Dóminus Deus, creans cælos et exténdens eos, firmans terram et quæ gérminant ex ea, dans flatum pópulo qui est super eam, et spíritum calcántibus eam:
"Ego, Dóminus, vocávi te in iustítia et apprehéndi manum tuam; et servávi te et dedi te in fdus pópuli, in lucem géntium, ut aperíres óculos cæcórum, et edúceres de conclusióne vinctum, de domo cárceris sedéntes in ténebris.
Ego Dóminus, hoc est nomen meum; glóriam meam álteri non dabo, et laudem meam sculptílibus. Quæ prima fuérunt, ecce venérunt; nova quoque ego annúntio: ántequam oriántur, audíta vobis fáciam".
Audíte, ínsulæ, et atténdite, pópuli, de longe: Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei; et pósuit os meum quasi gládium acútum, in umbra manus suæ protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam, in pháretra sua abscóndit me.
Et dixit mihi: "Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriábor". Et ego dixi: "In vácuum laborávi, sine causa et vane fortitúdinem meam consúmpsi"; ergo iudícium meum cum Dómino, et opus meum cum Deo meo.
Et nunc dicit Dóminus formans me ex útero servum sibi, ut redúcam Iacob ad eum, et Israel non congregábitur; et glorificátus sum in óculis Dómini, et Deus meus factus est fortitúdo mea.
Et dixit: "Parum est ut sis mihi servus ad suscitándas tribus Iacob, et fæces Israel converténdas: ecce dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ".
Hæc dicit Dóminus, redémptor Israel, Sanctus eius, ad contemptíbilem ánimam, ad abominátam gentem, ad servum dominórum: "Reges vidébunt et consúrgent príncipes, et adorábunt propter Dóminum quia fidélis est, et Sanctum Israel qui elégit te".
Hæc dicit Dóminus: "In témpore plácito exaudívi te, et in die salútis auxiliátus sum tui; et servávi te, et dedi te in fdus pópuli, ut suscitáres terram, et possidéres hereditátes dissipátas; ut díceres iis qui vincti sunt: «Exíte», et iis qui in ténebris: «Revelámini». Super vias pascéntur, et in ómnibus planis páscua eórum".
|
|
Mt 3, 16. 17; Lc 3, 22
|
R.
Hódie in Iordáne, baptizáto Dómino, apérti sunt cæli, et sicut colúmba super eum Spíritus mansit, et vox Patris intónuit: * Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
V.
Descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum, et vox de cælo facta est: R. Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi
(Oratio 39 in sancta Lumina, 14-16. 20: PG 36, 350-351. 354. 358-359)
Baptismus Christi
Christus illuminátur, simul illustrémur; Christus baptizátur, simul descendámus, ut simul étiam ascendámus.
Baptízat Ioánnes, Iesus accédit; forsan quidem ut ipsum quoque, a quo baptizátur, sanctitáte affíciat; proculdúbio autem, ut totum véterem Adámum in aquis sepéliat: ante nos vero, et propter nos, Iordánem sanctíficans; ut, quemádmodum spíritus et caro erat, sic étiam per Spíritum et aquam initiáret.
Baptísta non admíttit: Iesus certat. Tum: Ego a te baptizári débeo, inquit lucérna Soli, vox Verbo, amícus Sponso, maior inter omnes natos mulíerum omnis creatúræ Primogénito, is, qui a matérno ventre præsultárat, ei qui in ventre adorátus fúerat, præcúrsor et præcursúrus, ei qui apparúerat atque apparébit. Ego a te baptizári débeo: adde, et pro te. Explorátum enim habébat fore ut martýrio baptizarétur; aut, ut Petrus, non pédibus dumtáxat purgarétur.
At étiam Iesus ex aquis ascéndit; mundum enim secum in altum effert, ac cælos, quos Adámus et sibi et postéris, quemádmodum et flámmeo gládio paradísum, cláuserat, findi atque aperíri cernit.
Ac Spíritus deitátem testátur, nimírum ad parem accúrrens; et vox cælitus míttitur; illinc enim is erat, cui testimónium dicebátur; et ut colúmba, corpus enim honóre áfficit, quandóquidem hoc étiam per deificatiónem Deus est, corpóreo modo conspécta. Ac simul multis retro sæculis colúmba dilúvii finem nuntiáre consuévit.
Nos autem hódie Christi baptísmum honóre complectámur, ac festum honéste celebrémus.
Omníno autem purgáti sitis, ac purgémini. Nulla enim re Deus perínde delectátur, ut hóminis, pro quo omnis sermo et ómnia mystéria, resipiscéntia et salúte; ut efficiámini, sicut luminária in mundo, vis quædam vitális réliquis homínibus, quo perfécta lúmina magno illi lúmini astántes, eius ipsíus, quæ in cælo est, lucis splendóribus imbuámini, púrius et clárius a Trinitáte illumináti, cuius nunc rádium unum ex una Deitáte manántem minus plene accepístis, in Christo Iesu Dómino nostro, cui glória et impérium in sæcula sæculórum. Amen.
|
|
|
R.
Hódie cæli apérti sunt et mare dulce factum est, terra exsúltat, montes et colles lætántur: * Quia a Ioánne in Iordáne Christus baptizátus est.
V.
Quid est tibi, mare, quod fugísti, et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum? R. Quia a Ioánne in Iordáne Christus baptizátus est.
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, ut in beneplácito tuo iúgiter persevérant.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
|