Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

FERIA QUARTA CINERUM

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Iesu, quadragenáriæ
dicátor abstinéntiæ,
qui ob salútem méntium
præcéperas ieiúnium,

Adésto nun Ecclésiæ,
adésto pæniténtiæ,
qua supplicámur cérnui
peccáta nostra dílui.

Tu retroácta crímina
tua remítte grátia
et a futúris ádhibe
custódiam mitíssime,

Ut, expiáti ánnuis
compunctiónis áctibus,
tendámus ad paschália
digne colénda gáudia.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.


Ant. 1 Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.

Psalmus 138, 1-18. 23-24
Dominus intuens omnia
Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Rom 11, 34)

I

Dómine, scrutátus es et cognovísti me, *
tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Intellexísti cogitatiónes meas de longe, *
sémitam meam et accúbitum meum investigásti.
Et omnes vias meas perspexísti, †
quia nondum est sermo in lingua mea, *
et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.
A tergo et a fronte coartásti me, *
et posuísti super me manum tuam.
Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me; *
sublímis, et non attíngam eam.
Quo ibo a spíritu tuo, *
et quo a fácie tua fúgiam?
Si ascéndero in cælum, tu illic es; *
si descéndero in inférnum, ades.
Si súmpsero pennas auróræ *
et habitávero in extrémis maris,
étiam illuc manus tua dedúcet me, *
et tenébit me déxtera tua.
Si díxero: "Fórsitan ténebræ cómpriment me, *
et nox illuminátio erit circa me",
étiam ténebræ non obscurabúntur a te, †
et nox sicut dies illuminábit; *
sicut ténebræ eius ita et lumen eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.

Ant. 2 Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.

II

Quia tu formásti renes meos, *
contexuísti me in útero matris meæ.
Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum; †
mirabília ópera tua, *
et ánima mea cognóscit nimis.
Non sunt abscóndita ossa mea a te, †
cum factus sum in occúlto, *
et intéxtus in inferióribus terræ.
Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui, †
et in libro tuo scripti erant omnes dies, *
ficti erant, et nullus adhuc erat ex eis.
Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus; *
nimis gravis summa eárum.
Si dinumerábo eas, super arénam multiplicabúntur; *
si ad finem pervéniam, adhuc sum tecum.
Scrutáre me, Deus, et scito cor meum; *
proba me, et cognósce sémitas meas:
et vide, si via vanitátis in me est, *
et deduc me in via ætérna.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.

Ant. 3 In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.

Canticum (Col 1, 12-20)
Christus primogenitus omnis creaturæ
et primogenitus ex mortuis

Grátias agámus Deo Patri, *
qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
qui erípuit nos de potestáte tenebrárum *
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum.
Qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ;
quóniam in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes:
ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt, †
et ipse est ante omnes, *
et ómnia in ipso constant.
Et ipse est caput córporis Ecclésiæ †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens;
quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre, *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
pacíficans per sánguinem crucis eius *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.


Phil 2, 12b-15a

Cum metu et tremóre vestram salútem operámini: Deus est enim qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito. Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei.



V.  Ego dixi: Dómine, * Miserére mei.
R.  Ego dixi: Dómine, / Miserére mei.
V.  Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
R.  Miserére mei.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Ego dixi: Dómine, / Miserére mei.


Lc 1, 46-55

Ant. Cum facis eleemósynam, nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cum facis eleemósynam, nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua.



Glória et honor Deo, qui fœdus novum et ætérnum cum pópulo suo pépigit in sánguine Christi, et rénovat in sacraménto altáris. Sic eum rogémus:
Bénedic, Dómine, pópulum tuum.

Dírige, Dómine, in voluntáte tua, mentes populórum atque regéntium,
- ut sincére ad commúne ómnium bonum annitántur.
Bénedic, Dómine, pópulum tuum.

Auge devotiónem eórum, qui, relíctis ómnibus, secúti sunt Christum,
- ut præclárum homínibus sanctitátis Ecclésiæ testimónium præbeant et exémplum.
Bénedic, Dómine, pópulum tuum.

Qui cunctos hómines ad imáginem tuam fecísti,
- fac ut ab iniústa inæqualitáte abhórreant.
Bénedic, Dómine, pópulum tuum.

Omnes errántes ad tuam reduc amicítiam et veritátem,
- et doce nos illis adiuméntum impéndere.
Bénedic, Dómine, pópulum tuum.

Da defúnctis in tuam glóriam introíre,
- teque in ætérnum collaudáre.
Bénedic, Dómine, pópulum tuum.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis, ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)