Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Legis sacrátæ sanctis cæremóniis
subiéctus omnis cálamo Mosáico
dignátur esse, qui regit perfúlgidos
in arce Patris órdines angélicos,
cælúmque, terram fundávit ac mária.
2 Mater beáta carnis sub velámine
Deum ferébat úmeris castíssimis,
dúlcia strictis óscula sub lábiis
Deíque veri hominísque imprésserat
ori, iubénte quo sunt cuncta cóndita.
3 Hic lumen ardens géntium in óculis,
glória plebis Israélis gérminis;
pósitus hic est in ruínam scándali
et in salútem populórum ómnium,
donec secréta reveléntur córdium.
4 Glória Patri per imménsa sæcula,
sit tibi, Nate, decus est impérium,
honor, potéstas Sanctóque Spirítui;
sit Trinitáti salus indivídua
per infiníta sæculórum sæcula. Amen.
Ant. 1
Ecce pósitus est hic in ruínam et resurrectiónem multórum in Israel.
Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)
Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius:
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam,
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ecce pósitus est hic in ruínam et resurrectiónem multórum in Israel.
Ant. 2
Surge, illumináre, Ierúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini in te vidébitur.
Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)
Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis,
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius,
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Surge, illumináre, Ierúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini in te vidébitur.
Ant. 3
Gaude et lætáre, nova Sion: ecce enim Rex tuus venit, mitis et salvans pópulum suum.
Psalmus 44
Regis nuptiæ
Ecce Sponsus venit, exite obviam ei (Mt 25, 6)
Eructávit cor meum verbum bonum,
dico ego ópera mea regi. *
Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
Speciósus forma es præ fíliis hóminum,
diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime; *
splendóre tuo et ornátu tuo próspere procéde;
currum ascénde propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam. *
Et sagittábit pro te mirabíliter déxtera tua:
sagíttæ tuæ acútæ
- pópuli sub te cadent - *
in corda inimicórum regis.
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; *
sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem,
proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua, *
e dómibus ebúrneis chordæ delectavérunt te.
Fíliæ regum inter honorátas tuas; *
ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Audi, fília, et vide,
et inclína aurem tuam, *
et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
et concupíscet rex spéciem tuam, *
quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
Fíliæ Tyri cum munéribus; *
vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.
Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
textúris áureis circumamícta.
In véstibus variegátis adducétur regi; *
vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
adducúntur in domum regis.
Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
constítues eos príncipes super omnem terram.
Memor ero nóminis tui *
in omni generatióne et generatióne;
proptérea pópuli confitebúntur tibi *
in ætérnum et in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Gaude et lætáre, nova Sion: ecce enim Rex tuus venit, mitis et salvans pópulum suum.
V.
Recólimus, Deus, misericórdiam tuam.
R.
In médio templi tui.