V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Quod chorus vatum venerándus olim
Spíritu Sancto cécinit replétus,
in Dei factum genetríce constat
esse María.
2 Hæc Deum cæli Dominúmque terræ
virgo concépit peperítque virgo,
atque post partum méruit manére
invioláta.
3 Quem senex iustus Símeon in ulnis
in domo sumpsit Dómini, gavísus
ob quod optátum próprio vidéret
lúmine Christum.
4 Tu libens votis, pétimus, precántum,
regis ætérni génetrix, favéto,
clara quæ fundis Géniti benígni
múnera lucis.
5 Christe, qui lumen Patris es supérni,
qui Patris nobis réseras profúnda,
nos fac ætérnæ tibi ferre laudes
lucis in aula. Amen.
Ant. 1
Tulérunt Iesum paréntes eius in Ierúsalem, ut sísterent eum Dómino.
Psalmus 112
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52)
Laudáte púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, *
et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Tulérunt Iesum paréntes eius in Ierúsalem, ut sísterent eum Dómino.
Ant. 2
Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe regem Christum.
Psalmus 147
Instauratio Ierusalem
Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni (Ap 21, 9)
Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem, *
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe regem Christum.
Ant. 3
Beátus es, Símeon iuste, qui suscepísti Christum Dóminum, liberatórem pópuli sui.
Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei
Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens,
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum
factus obdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Beátus es, Símeon iuste, qui suscepísti Christum Dóminum, liberatórem pópuli sui.