|
Officium lectionis
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.
2 Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.
3 Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.
4 Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.
5 Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
6 Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.
7 Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Antiphonæ et psalmi de die currente
V.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R.
Et salutáre tuum da nobis.
|
De libro Isaíæ prophétæ
|
47, 1. 3b-15
|
Lamentatio super Babylonem
Descénde, sede in púlvere, virgo fília Bábylon; sede in terra; non est sólium fíliæ Chaldæórum, quia ultra non vocáberis mollis et ténera. Ultiónem cápiam, et non resístet mihi homo. Redémptor noster, Dóminus exercítuum nomen illíus, Sanctus Israel.
Sede tacens et intra in ténebras, fília Chaldæórum, quia non vocáberis ultra dómina regnórum.
Irátus sum super pópulum meum, contaminávi hereditátem meam, et dedi eos in manu tua; non posuísti eis misericórdias, super senem aggravásti iugum tuum valde, et dixísti: "In sempitérnum ero dómina". Non posuísti hæc super cor tuum, neque recordáta es novíssimi tui.
Et nunc audi hæc, delicáta et hábitans confidénter, quæ dicis in corde tuo: "Ego sum et non est præter me ámplius; non sedébo vídua, et ignorábo sterilitátem". Vénient tibi duo hæc súbito in die una, sterílitas et vidúitas; univérsa venérunt super te propter multitúdinem maleficiórum tuórum, et propter durítiam incantatórum tuórum veheméntem.
Et fidúciam habuísti in malítia tua, et dixísti: "Non est qui vídeat me". Sapiéntia tua et sciéntia tua hæc decépit te. Et dixísti in corde tuo: "Ego sum, et præter me non est áltera". Véniet super te malum, et néscies ortum eius; et írruet super te calámitas, quam non póteris expiáre: véniet super te repénte miséria quam néscies.
Sta cum incantatóribus tuis et cum multitúdine maleficiórum tuórum, in quibus laborásti ab adulescéntia tua, si forte quid prosit tibi, aut si possis fíeri fórtior. Defecísti in multitúdine consiliórum tuórum; stent et salvent te áugures cæli, qui contemplabántur sídera et supputábant menses, ut ex eis annuntiárent ventúra tibi.
Ecce facti sunt quasi stípula, ignis combússit eos. Non liberábunt ánimam suam de manu flammæ, non sunt prunæ quibus calefíant, nec focus ut sédeant ad eum. Sic facta sunt tibi in quibuscúmque laboráveras: negotiatóres tui ab adulescéntia tua, unusquísque in via sua erravérunt; non est qui salvet te.
|
|
Is 49, 13; 47, 4
|
R.
Laudáte, cæli, et exsúltet terra; iubiláte, montes, laudem: * Quia Dóminus páuperum suórum miserétur.
V.
Redémptor noster, Dóminus exercítuum nomen illíus, Sanctus Israel. R. Quia Dóminus páuperum suórum miserétur.
Ex Tractátu sancti Irenæi epíscopi Advérsus hæreses
(Lib. 3, 20, 2-3: SCh 34, 342-344)
conomia Incarnationis redemptricis
Glória hóminis Deus; operatiónis vero Dei et omnis sapiéntiæ eius et virtútis receptáculum homo.
Quemádmodum médicus in iis qui ægrótant probátur, sic et Deus in homínibus manifestátur. Quaprópter et Paulus ait: Conclúsit autem Deus ómnia in incredulitáte ut ómnium misereátur; dicens hoc de hómine, qui fuit inobáudiens Deo et proiéctus de immortalitáte, dehinc misericórdiam consecútus est, per Fílium Dei eam quæ est per ipsum percípiens adoptiónem.
Hic enim tenens sine inflatióne et iactántia veram glóriam de iis quæ facta sunt et de eo qui fecit, qui est potentíssimus ómnium Deus quique ómnibus ut sint præstitit, et manens in dilectióne eius et subiectióne et gratiárum actióne, maiórem ab eo glóriam percípiet, provéctus accípiens dum consímilis fiat eius qui pro eo mórtuus est.
Quóniam et ipse in similitúdinem carnis peccáti factus est, uti condemnáret peccátum et iam quasi condemnátum proíceret illud extra carnem, provocáret autem in similitúdinem suam hóminem, imitatórem eum assígnans Deo et in patérnam impónens régulam ad vidéndum Deum et cápere Patrem donans: Verbum Dei quod habitávit in hómine et Filius hóminis factus est, ut assuésceret hóminem percípere Deum et assuésceret Deum habitáre in hómine, secúndum plácitum Patris.
Propter hoc ergo signum salútis nostræ eum, qui ex Vírgine Emmánuel est, ipse dedit Dóminus, quóniam ipse Dóminus erat qui salvábat eos, quia per semetípsos non habébant salvári; et propter hoc Paulus infirmitátem hóminis annúntians ait: Scio enim quóniam non inhábitat in carne mea bonum, signíficans quóniam non a nobis sed a Deo est bonum salútis nostræ; et íterum: Miser ego homo, quis me liberábit de córpore mortis huius? deínde infert liberatórem, grátia Iesu Christi Dómini nostri.
Hoc autem et Isaías: Confortámini, inquit, manus resolútæ et génua debília, adhortámini, pusillánimes sensu, confortámini, ne timeátis. Ecce Deus noster iudícium et retributúrus est, ipse véniet et salvábit nos; hoc quóniam non a nobis, sed a Dei adiuménto habúimus salvári.
|
|
Cf. Ier 31, 10; 4, 5
|
R.
Audíte verbum Dómini, gentes, et annuntiáte illud in fínibus terræ: * Et ínsulis quæ procul sunt dícite: Salvátor noster advéniet.
V.
Annuntiáte et audítum fácite; loquímini et clamáte. R. Et ínsulis quæ procul sunt dícite: Salvátor noster advéniet.
Orémus.
Deus, qui splendórem glóriæ tuæ per sacræ Vírginis partum mundo dignátus es reveláre, tríbue, quæsumus, ut tantæ incarnatiónis mystérium et fídei integritáte colámus, et devóto semper obséquio frequentémus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
|