Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 19 decembris

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Verbum salútis ómnium,
Patris ab ore pródiens,
Virgo beáta, súscipe
casto, María, víscere.

Te nunc illústrat cælitus
umbra fecúndi Spíritus,
gestes ut Christum Dóminum,
æquálem Patri Fílium.

Hæc est sacráti iánua
templi seráta iúgiter,
soli suprémo Príncipi
pandens beáta límina.

Olim promíssus vátibus,
natus ante lucíferum,
quem Gábriel annúntiat,
terris descéndit Dóminus.

Læténtur simul ángeli,
omnes exsúltent pópuli:
excélsus venit húmilis
salváre quod períerat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


Phil 3, 20b-21

Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.



V.  Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.
R.  Veni ad liberándum nos, / Dómine Deus virtútum.
V.  Osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
R.  Dómine Deus virtútum.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Veni ad liberándum nos, / Dómine Deus virtútum.


Lc 1, 46-55

Ant. O radix Iesse, qui stas in signum populórum, super quem continébunt reges os suum, quem gentes deprecabúntur: veni ad liberándum nos, iam noli tardáre.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. O radix Iesse, qui stas in signum populórum, super quem continébunt reges os suum, quem gentes deprecabúntur: veni ad liberándum nos, iam noli tardáre.



Christo Dómino, fratres caríssimi, supplicémus, qui est iudex vivórum et mortuórum dicamúsque fidénter:
Veni, Dómine Iesu.

Fac, Dómine, ut iustítiam tuam, quam cæli annúntiant, mundus agnóscat,
- et glória tua hábitet in terra nostra.
Veni, Dómine Iesu.

Qui infirmári pro nobis dignáris ut homo,
- divinitátis tuæ hómines præmuníre dignéris præsídio.
Veni, Dómine Iesu.

Veni et sciéntiæ tuæ irrádia splendóre,
- quos in ténebris ignorántiæ tui cónspicis detinéri.
Veni, Dómine Iesu.

Qui, humiliátus, iniquitátem nostram abstulísti,
- gloriósus, beatitúdinis præmia nobis largíre.
Veni, Dómine Iesu.

Qui ventúrus es ad iudícium maniféste,
- defúnctos fratres ad cælórum regnum perdúcas.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui splendórem glóriæ tuæ per sacræ Vírginis partum mundo dignátus es reveláre, tríbue, quæsumus, ut tantæ incarnatiónis mystérium et fídei integritáte colámus, et devóto semper obséquio frequentémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)