|
Hebdomada I psalterii
DOMINICA I ADVENTUS
|
Officium lectionis
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:
2 Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.
3 Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,
4 Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cælites.
5 Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.
Psalmus 1
De duabus hominum viis
Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex auctore quodam II sæculi)
Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum,
et in via peccatórum non stetit, *
et in convéntu derisórum non sedit;
sed in lege Dómini volúntas eius, *
et in lege eius meditátur die ac nocte.
Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
quod fructum suum dabit in témpore suo;
et fólium eius non défluet, *
et ómnia quæcúmque fáciet prosperabúntur.
Non sic ímpii, non sic, *
sed tamquam pulvis quem próicit ventus.
Ideo non consúrgent ímpii in iudício, *
neque peccatóres in concílio iustórum.
Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
et iter impiórum períbit.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.
Ant. 2
Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.
Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)
Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius:
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam,
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.
Ant. 3
In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.
Psalmus 3
Dominus protector meus
Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quoniam Dominus suscepit eum (S. Irenæus)
Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? *
multi insúrgunt advérsum me,
multi dicunt ánimæ meæ: *
"Non est salus ipsi in Deo".
Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
glória mea et exáltans caput meum.
Voce mea ad Dóminum clamávi, *
et exaudívit me de monte sancto suo.
Ego obdormívi et soporátus sum, *
exsurréxi quia Dóminus suscépit me.
Non timébo mília pópuli circumdántis me. *
Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus;
quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
dentes peccatórum contrivísti.
Dómini est salus, *
et super pópulum tuum benedíctio tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.
V.
Respícite et leváte cápita vestra.
R.
Quóniam appropínquat redémptio vestra.
|
Incipit liber Isaíæ prophétæ
|
1, 1-18
|
Obiurgatio populi
Vísio Isaíæ, fílii Amos, quam vidit super Iudam et Ierúsalem in diébus Ozíæ, Ióatham, Achaz, Ezechíæ, regum Iudæ.
Audíte, cæli, et áuribus pércipe, terra, quóniam Dóminus locútus est: "Fílios enutrívi et exaltávi, ipsi autem sprevérunt me. Cognóvit bos possessórem suum, et ásinus præsépe dómini sui; Israel non cognóvit, pópulus meus non intelléxit".
Væ genti peccatríci, pópulo gravi iniquitáte, sémini nequam, fíliis scelerátis! Dereliquérunt Dóminum, blasphemavérunt Sanctum Israel, abalienáti sunt retrórsum.
Super quo percutiémini vos ultra, addéntes prævaricatiónem? Omne caput lánguidum, et omne cor mærens; a planta pedis usque ad vérticem non est in eo sánitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligáta, nec curáta medicámine, neque fota óleo.
Terra vestra desérta, civitátes vestræ succénsæ igni; regiónem vestram coram vobis aliéni dévorant, et desolábitur sicut in vastitáte hostíli.
Et derelinquétur fília Sion ut umbráculum in vínea, sicut tugúrium in cucumerário, sicut cívitas, quæ obsséssa est. Nisi Dóminus exercítuum reliquísset nobis semen, quasi Sódoma fuissémus et quasi Gomórrha símiles essémus.
Audíte verbum Dómini, príncipes Sodomórum; percípite áuribus legem Dei nostri, pópulus Gomórrhæ.
Quo mihi multitúdinem victimárum vestrárum?, dicit Dóminus. Plenus sum holocáustis aríetum, et ádipe pínguium, et sánguinem vitulórum et agnórum et hircórum nólui. Cum venéritis ante conspéctum meum, quis quæsívit hæc de mánibus vestris, ut ambularétis in átriis meis? Ne afferátis ultra sacrifícium vanum; abominátio mihi incénsum, neoménia et sábbatum et convéntus; non feram scelus cum cotu sollémni; caléndas vestras et sollemnitátes vestras odívit ánima mea, facta sunt mihi molésta, laborávi sústinens. Et cum extendéritis manus vestras, avértam óculos meos a vobis; et cum multiplicavéritis oratiónem, non exáudiam: manus enim vestræ sánguine plenæ sunt.
Lavámini, mundi estóte, auferte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis; quiéscite ágere pervérse, díscite benefácere: quærite iudícium, subveníte opprésso, iudicáte pupíllo, deféndite víduam.
Et veníte, et iudício contendámus, dicit Dóminus. Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur; et si fúerint rubra quasi vermículus, velut lana erunt.
|
|
Is 1, 16. 18. 17
|
R.
Lavámini, mundi estóte, auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis; * Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur.
V.
Quiéscite ágere pervérse, díscite benefácere, quærite iudícium. R. Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur.
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi
(Cat. 15, 1-3: PG 33, 870-874)
De duplici adventu Iesu Christi
Christi advéntum annuntiámus, non unum dumtáxat, sed et álterum prióre multo speciosiórem. Ille enim patiéntiæ significatiónem prætulit; iste vero divíni regni diadéma feret.
Nam ut plúrimum duplícia sunt ómnia apud Dóminum nostrum Iesum Christum. Duplex natívitas, áltera ex Deo ante sæcula, áltera ex Vírgine in consummatióne sæculórum; duplex descénsus: unus obscúrus, qui tamquam plúviæ in vellus, alter vero conspícuus, nimírum futúrus.
In primo advéntu fásciis involútus est in præsépio: in secúndo amicítur lúmine quasi vestiménto. In prióre sustínuit crucem, ignomíniam aspernátus; in áltero véniet angelórum exércitu stipátus, glorificátus.
Non ígitur in primo tantum advéntu acquiéscimus, sed et secúndum exspectámus. Cumque in prióre dixérimus: Benedíctus qui venit in nómine Dómini, idem rursum dicémus in posterióre: ut cum ángelis occurréntes Dómino, adorántes clamémus: Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Véniet Salvátor non ut íterum iudicétur, sed ut in ius vocet eos a quibus in iudícium est vocátus. Qui prius cum iudicarétur tácuit, conscelerátis qui immánia in illum, quando in crucem egére ausi sunt, in memóriam révocans dicet: Hæc fecísti et tácui.
Tunc, piæ dispensatiónis causa, hómines leni persuasióne docens venit: eo vero témpore, velint, nolint, regno illíus necessário subiciéntur.
De utróque illo advéntu lóquitur Malachías prophéta: Et statim véniet ad templum suum Dóminus, quem vos quæritis. Ecce unus advéntus.
Et rursus de áltero ita infit: Et Angelus testaménti quem vos quæritis. Ecce véniet Dóminus omnípotens: et quis sustinébit diem ingréssus eius aut quis subsístet in visióne eius? eo quod ipse accédit tamquam ignis conflatórii, tamquam herba lavántum: et sedébit conflans et emúndans.
Duos quoque illos advéntus signíficat Paulus ad Titum scribens his verbis: Appáruit grátia Dei salvatóris ómnibus homínibus, erúdiens nos, ut, abnegántes impietátem et mundána desidéria, temperánter et pie et iuste vivámus in præsénti sæculo exspectántes beátam spem et apparitiónem glóriæ magni Dei et salvatóris nostri Iesu Christi. Viden, quómodo primum expréssit advéntum, de quo grátias agit; álterum vero, quem exspectámus.
Proptérea fídei quam profitémur tenor nunc ita est tráditus, ut credámus in eum qui et ascéndit in cælos, et consédit a dextris Patris. Et ventúrus est in glória iudicáre vivos et mórtuos; cuius regni non erit finis.
Véniet ígitur Dóminus noster Iesus Christus e cælis. Véniet vero circa finem mundi huius cum glória in postréma die. Fiet enim mundi huius consummátio, et factus iste mundus rursum renovábitur.
|
|
|
R.
Aspíciens a longe, ecce vídeo Dei poténtiam veniéntem, et nébulam totam terram tegéntem, * Ite óbviam ei, et dícite: * Núntia nobis, si tu es ipse, * Qui regnatúrus es in pópulo Israel.
V.
Quique terrígenæ, et fílii hóminum, simul in unum dives et pauper, * Ite óbviam ei, et dícite:
V.
Qui regis Israel, inténde, qui dedúcis velut ovem Ioseph, * Núntia nobis, si tu es ipse.
V.
Tóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. * Qui regnatúrus es in pópulo Israel.
R.
Aspíciens a longe, ecce vídeo Dei poténtiam veniéntem, et nébulam totam terram tegéntem, * Ite óbviam ei, et dícite: * Núntia nobis, si tu es ipse, * Qui regnatúrus es in pópulo Israel.
Qui celebrationem Vigiliæ dominicalis protrahere, iuxta traditionem, addant cantica et Evangelium.
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
Orémus.
Da, quæsumus omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus voluntátem, ut, Christo tuo veniénti iustis opéribus occurréntes, eius déxteræ sociáti, regnum mereántur possidére cæléste.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
|