Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 22 decembris

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R. Et annuntiáte illud in fínibus terræ.



De libro Isaíæ prophétæ
49, 14 - 50, 1

Restauratio Sion

Dixit Sion: "Derelíquit me Dóminus, et Dóminus oblítus est mei". Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? Et si illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui.
Ecce in mánibus meis descrípsi te; muri tui coram óculis meis semper. Venérunt structóres tui; destruéntes te et dissipántes a te exíbunt.
Leva in circúitu óculos tuos et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi. Vivo ego, dicit Dóminus, quia ómnibus his velut ornaménto vestiéris, et circúmdabis tibi eos quasi sponsa. Quia desérta tua et solitúdines tuæ et terra ruínæ tuæ nunc angústa erunt præ habitatóribus; et longe fugabúntur qui absorbébant te. Adhuc dicent in áuribus tuis fílii sterilitátis tuæ: "Angústus est mihi locus, fac spátium mihi ut hábitem". Et dices in corde tuo: "Quis génuit mihi istos? ego stérilis et non páriens, transmigráta et captíva; et istos quis enutrívit? ego destitúta et sola; et isti ubi erant?".
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce levábo ad gentes manum meam, et ad pópulos exaltábo signum meum; et áfferent fílios tuos in ulnis, et fílias tuas super úmeros portábunt. Et erunt reges nutrítii tui, et regínæ nutríces tuæ; vultu in terram demísso adorábunt te, et púlverem pedum tuórum lingent. Et scies quia ego Dóminus, super quo non confundéntur qui exspéctant eum.
Numquid tollétur a forti præda? aut quod captum fúerit a robústo, salvum esse póterit? Quia hæc dicit Dóminus: Equidem et captívitas a forti tollétur, et quod ablátum fúerit a robústo salvábitur; eos vero qui iudicavérunt te ego iudicábo, et fílios tuos ego salvábo.
Et cibábo hostes tuos cárnibus suis, et quasi musto sánguine suo inebriabúntur; et sciet omnis caro quia ego Dóminus salvans te, et redémptor tuus fortis Iacob.
Hæc dicit Dóminus: Quis est hic liber repúdii matris vestræ, quo dimísi eam? aut quis est créditor meus, cui véndidi vos? Ecce in iniquitátibus vestris vénditi estis, et in sceléribus vestris dimíssa mater vestra.


Is 49, 15; cf. Ps 26, 10

R. Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? * Et si mater oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui, dicit Dóminus.
V. Pater meus et mater mea dereliquérunt me, tu autem, Dómine, assumpsísti me. R. Et si mater oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui, dicit Dóminus.



Ex Expositióne sancti Bedæ Venerábilis presbýteri in Lucam
(Lib. 1, 46-55: CCL 120, 37-39)

Magnificat

Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.
Tanto, inquit, me Dóminus tamque inaudíto múnere sublimávit, quod non ullo linguæ offício explicári, sed ipso vix íntimi péctoris afféctu váleat comprehéndi, et ídeo totas ánimæ vires in agéndis gratiárum láudibus óffero, totum in contemplánda magnitúdine eius, cui non est finis, quicquid vivo, séntio, discérno, gratulánter impéndo, quia et eiúsdem Iesu, id est salutáris, spíritus meus ætérna divinitáte lætátur, cuius mea caro temporáli conceptióne fetátur.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
Ad inítium cárminis réspicit ubi dictum est: Magníficat ánima mea Dóminum. Sola quippe ánima illa, cui Dóminus magna fácere dignátur, dignis eum præcóniis magnificáre et ad consórtes eiúsdem voti ac propósiti potest cohortándo dícere: Magnificáte Dóminum mecum, et exaltémus nomen eius in ínvicem.
Nam qui Dóminum, quem cognóvit, quantum in se est magnificáre et nomen eius sanctificáre contémpserit, mínimus vocábitur in regno cælórum. Sanctum autem nomen eius vocátur, quia singuláris cúlmine poténtiæ transcéndit omnem creatúram atque ab univérsis quæ fecit longe segregátur.
Suscépit Israel púerum suum, memorátus misericórdiæ suæ.
Pulchre púerum Dómini appéllat Israel, qui ab eo sit ad salvándum suscéptus, obœdiéntem vidélicet et húmilem, iuxta quod Osée dicit: Quia puer Israel, et diléxi eum.
Nam qui contémnit humiliári, non potest útique salvári nec dícere cum Prophéta: Ecce enim Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. Quicúmque autem humiliáverit se sicut párvulus, hic est maior in regno cælórum.
Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sæcula.
Semen Abrahæ non carnále sed spiritále signíficat, id est non eius tantum carne progénitos, sed sive in circumcisióne seu in præpútio fídei illíus vestígia secútos. Nam et ipse in præpútio pósitus crédidit, reputatúmque est ei ad iustítiam.
Advéntus ergo Salvatóris Abrahæ est et sémini eius in sæcula promíssus, hoc est fíliis promissiónis, quibus dícitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahæ semen estis secúndum promissiónem herédes.
Bene autem vel Dómini vel Ioánnis exórtum matres prophetándo prævéniunt, ut sicut peccátum a muliéribus cœpit, ita étiam bona a muliéribus incípiant, et quæ per uníus deceptiónem périit, duábus certátim præconántibus mundo vita reddátur.


Lc 1, 48-50

R. Beátam me dicent omnes generatiónes: * Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
V. Et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.



Orémus. Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quæsumus, ut qui húmili eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)