Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 22 decembris

Tertia



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Certum tenéntes órdinem,
pio poscámus péctore
hora diéi tértia
trinæ virtútis glóriam,

Ut simus habitáculum
illi Sancto Spirítui,
qui quondam in apóstolis
hac hora distribútus est.

Hoc gradiénte órdine,
ornávit cuncta spléndide
regni cæléstis cónditor
ad nostra ætérna præmia.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.


Psalmi de feria currente


Mic 5, 3-4a

Dominátor in Israel stabit, et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui; et habitábunt secúre, quia nunc magnus erit usque ad términos terræ, et erit iste pax.

V. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
R. Et omnes reges terræ glóriam tuam.



Orémus. Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quæsumus, ut qui húmili eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)