Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 23 decembris

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita.

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.


Psalmi de feria currente


Bar 3, 5-6a

Noli memor esse iniquitátum patrum nostrórum; sed memor esto manus tuæ et nóminis tui in hoc témpore, quia tu es Dóminus Deus noster.

V. Veni, Dómine, et noli tardáre.
R. Reláxa facínora plebi tuæ.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quæsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis. Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)