|
Vesperæ
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Verbum salútis ómnium,
Patris ab ore pródiens,
Virgo beáta, súscipe
casto, María, víscere.
2 Te nunc illústrat cælitus
umbra fecúndi Spíritus,
gestes ut Christum Dóminum,
æquálem Patri Fílium.
3 Hæc est sacráti iánua
templi seráta iúgiter,
soli suprémo Príncipi
pandens beáta límina.
4 Olim promíssus vátibus,
natus ante lucíferum,
quem Gábriel annúntiat,
terris descéndit Dóminus.
5 Læténtur simul ángeli,
omnes exsúltent pópuli:
excélsus venit húmilis
salváre quod períerat.
6 Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Antiphonæ et psalmi de die currente
|
|
2 Petr 3, 8b-9
|
Unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dóminus promissiónem, sicut quidam tarditátem exístimant; sed patiénter agit in vos, nolens áliquos períre, sed omnes ad pæniténtiam revérti.
V.
Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.
R.
Veni ad liberándum nos, / Dómine Deus virtútum.
V.
Osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
R.
Dómine Deus virtútum.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.
Veni ad liberándum nos, / Dómine Deus virtútum.
|
|
Lc 1, 46-55 |
Ant.
O Emmánuel, rex et légifer noster, exspectátio géntium et salvátor eárum: veni ad salvándum nos, Dómine Deus noster.
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
O Emmánuel, rex et légifer noster, exspectátio géntium et salvátor eárum: veni ad salvándum nos, Dómine Deus noster.
Redemptórem nostrum, qui venit ad páuperes evangelizándos, cum fervóre rogémus, dicéntes:
Vídeant omnes glóriam tuam.
Manifésta teípsum ómnibus qui te non cognovérunt,
- ut vídeant salutáre tuum.
Vídeant omnes glóriam tuam.
Nomen tuum usque ad terræ términos nuntiétur,
- ut omnes hómines sémitas tuas invéniant.
Vídeant omnes glóriam tuam.
Qui ad hoc primum venísti, ut mundum redímeres,
- ad hoc íterum vénias, ut credéntes tibi pro méritis non condémnes.
Vídeant omnes glóriam tuam.
Libertátem quam rediméndis rédimens contulísti,
- redemptiónis conservatióne defénde.
Vídeant omnes glóriam tuam.
Qui olim venísti nascitúrus in carne et íterum vénies ad faciéndum iudícium,
- præsta ut, cum véneris, ætérnam defúnctos próvehas ad mercédem.
Vídeant omnes glóriam tuam.
|
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quæsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis.
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.
|
|