Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Dominica post diem 6 ianuarii occurrente
IN BAPTISMATE DOMINI
Festum

I Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


A Patre Unigénite,
ad nos venis per Vírginem,
baptísmi rore cónsecrans
cunctos, fide regénerans.

De cælo celsus pródiens
éxcipis formam hóminis,
factúram morte rédimens,
gáudia vitæ lárgiens.

Hoc te, Redémptor, quæsumus:
illábere propítius,
clarúmque nostris córdibus
lumen præbe deíficum.

Mane nobíscum, Dómine,
noctem obscúram rémove,
omne delíctum áblue,
pie medélam tríbue.

O Christe, vita, véritas,
tibi sit omnis glória,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat cælitus. Amen.


Ant. 1 Fuit Ioánnes in desérto, baptízans et prædicans baptísmum pæniténtiæ in remissiónem peccatórum.

Psalmus 134
Laus Domini mirabilia operantis
Populus acquisitionis... annuntiate virtutes eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9)

I

Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri.
Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi.
Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, *
et Deus noster præ ómnibus diis.
Omnia quæcúmque vóluit Dóminus, †
fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis.
Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in Pharaónem et in omnes servos eius.
Qui percússit gentes multas, *
et occídit reges fortes:
Sehon regem Amorrhæórum, et Og regem Basan, *
et ómnia regna Chánaan.
Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Fuit Ioánnes in desérto, baptízans et prædicans baptísmum pæniténtiæ in remissiónem peccatórum.

Ant. 2 Ego quidem aqua baptízo vos; ipse vos baptizábit Spíritu Sancto et igne.

II

Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Quia iudicábit Dóminus pópulum suum, *
et servórum suórum miserébitur.
Simulácra géntium argéntum et aurum, *
ópera mánuum hóminum.
Os habent, et non loquéntur; *
óculos habent, et non vidébunt;
aures habent, et non áudient; *
neque enim est spíritus in ore ipsórum.
Símiles illis fiant qui fáciunt ea, *
et omnes qui confídunt in eis.
Domus Israel, benedícite Dómino; *
domus Aaron, benedícite Dómino;
domus Levi, benedícite Dómino; *
qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
Benedíctus Dóminus ex Sion, *
qui hábitat in Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego quidem aqua baptízo vos; ipse vos baptizábit Spíritu Sancto et igne.

Ant. 3 Baptizátus Iesus conféstim ascéndit de aqua, et ecce apérti sunt ei cæli.

Canticum (Cf. 1 Tim 3, 16)
De mysterio et gloria Christi

R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Qui manifestátus est in carne, *
iustificátus est in spíritu.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Appáruit ángelis, *
prædicátus est géntibus.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Créditus est in mundo, *
assúmptus est in glória.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Ant. Baptizátus Iesus conféstim ascéndit de aqua, et ecce apérti sunt ei cæli.


Act 10, 37-38

Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Iudæam: incípiens enim a Galilæa post baptísmum quod prædicávit Ioánnes, Iesum a Názareth: quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto et virtúte; qui pertránsiit benefaciéndo et sanándo omnes oppréssos a diábolo, quóniam Deus erat cum illo.



V.  Dómine Deus, * Audi clamórem pópuli.
R.  Dómine Deus, / Audi clamórem pópuli.
V.  Et áperi eis fontem aquæ vivæ.
R.  Audi clamórem pópuli.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Dómine Deus, / Audi clamórem pópuli.


Lc 1, 46-55

Ant. Véterem hóminem rénovans, Salvátor venit ad baptísmum, ut natúram, quæ corrúpta est, per aquam recuperáret, incorruptíbili veste circumíciens nos.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Véterem hóminem rénovans, Salvátor venit ad baptísmum, ut natúram, quæ corrúpta est, per aquam recuperáret, incorruptíbili veste circumíciens nos.



Redemptórem nostrum, qui baptísmum in Iordáne dignátus est a Ioánne suscípere, exorémus, dicéntes:
Mitte, Dómine, Spíritum tuum super nos.

Christe, serve Dei, quem Pater suscépit et in quo sibi complácuit,
- mitte super nos, Dómine, Spíritum tuum.
Mitte, Dómine, Spíritum tuum super nos.

Christe, elécte Dei, qui cálamum quassátum non contrivísti et linum fúmigans non exstinxísti,
- miserére ómnium quæréntium te in veritáte.
Mitte, Dómine, Spíritum tuum super nos.

Christe, Fili Dei, quem Pater fœdere novo vocávit in lucem géntium,
- áperi óculos cæcórum in aqua baptísmatis.
Mitte, Dómine, Spíritum tuum super nos.

Christe, hóminum salvátor, quem Pater Spíritu Sancto unxit ad ministérium salútis,
- duc omnes ad te vidéndum et credéndum, ut vitam ætérnam hábeant.
Mitte, Dómine, Spíritum tuum super nos.

Christe, spes nostra, qui ducis sedéntes in ténebris ad lucem salútis,
- fratres nostros defúnctos in regnum tuum súscipe.
Mitte, Dómine, Spíritum tuum super nos.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, ut in beneplácito tuo iúgiter persevérant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)