Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

DOMINICA IN PALMIS DE PASSIONE DOMINI

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Celsæ salútis gáudia
mundus fidélis iúbilet:
Iesus, redémptor ómnium,
mortis perémit príncipem.

Palmæ et olívæ súrculos
cœtus viándo déferens,
"Hosánna David fílio"
claris frequéntat vócibus.

Nos ergo summo príncipi
currámus omnes óbviam;
melos canéntes glóriæ,
palmas gerámus gáudii.

Cursúsque nostros lúbricos
donis beátis súblevet,
grates ut omni témpore
ipsi ferámus débitas.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis.

Psalmus 22
Pastor bonus
Agnus pascet illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum (Ap 7, 17)

Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
in páscuis viréntibus me collocávit,
super aquas quiétis edúxit me, *
ánimam meam refécit.
Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
propter nomen suum.
Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
quóniam tu mecum es.
Virga tua et báculus tuus *
ipsa me consoláta sunt.
Parásti in conspéctu meo mensam *
advérsus eos qui tríbulant me;
impinguásti in óleo caput meum, *
et calix meus redúndat.
Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
ómnibus diébus vitæ meæ,
et inhabitábo in domo Dómini *
in longitúdinem diérum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 75
Gratiarum actio pro victoria
Videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli (Mt 24, 30)

I

Notus in Iudæa Deus, *
in Israel magnum nomen eius.
Et est in Salem tabernáculum eius, *
et habitátio eius in Sion.
Ibi confrégit coruscatiónes arcus, *
scutum, gládium et bellum.
Illúminans tu, Mirábilis, *
a móntibus direptiónis.
Spoliáti sunt poténtes corde, †
dormiérunt somnum suum, *
et non invenérunt omnes viri fortes manus suas.
Ab increpatióne tua, Deus Iacob, *
dormitavérunt auríga et equus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

II

Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? *
Ex tunc ira tua.
De cælo audítum fecísti iudícium; *
terra trémuit et quiévit,
cum exsúrgeret in iudícium Deus, *
ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
Quóniam furor hóminis confitébitur tibi, *
et relíquiæ furóris diem festum agent tibi.
Vovéte, et réddite Dómino Deo vestro, *
omnes in circúitu eius áfferant múnera Terríbili,
ei qui aufert spíritum príncipum, *
terríbili apud reges terræ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis.


1 Petr 4, 13-14

Sed, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

V. Vere languóres nostros ipse tulit.
R. Et iniquitátes nostras ipse portávit.



Orémus. Omnipotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti, concéde propítius, ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)