|
DOMINICA PENTECOSTES
SOLLEMNITAS
|
Laudes matutinæ
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Beáta nobis gáudia
anni redúxit órbita,
cum Spíritus Paráclitus
effúlsit in discípulos.
2 Ignis vibránte lúmine
linguæ figúram détulit,
verbis ut essent próflui
et caritáte férvidi.
3 Linguis loquúntur ómnium;
turbæ pavent gentílium,
musto madére députant,
quos Spíritus repléverat.
4 Patráta sunt hæc mýstice
Paschæ perácto témpore,
sacro diérum número,
quo lege fit remíssio.
5 Te nunc, Deus piíssime,
vultu precámur cérnuo:
illápsa nobis cælitus
largíre dona Spíritus.
6 Dudum sacráta péctora
tua replésti grátia;
dimítte nunc peccámina
et da quiéta témpora.
7 Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
Ant. 1
O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis! allelúia.
Psalmus 62, 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit
Deus, Deus meus es tu; *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa,
sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te.
Sic benedícam te in vita mea, *
et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
Adhæsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis! allelúia.
Ant. 2
Fontes et ómnia quæ movéntur in aquis, hymnum dícite Deo, allelúia.
Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.
In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.
Ant.
Fontes et ómnia quæ movéntur in aquis, hymnum dícite Deo, allelúia.
Ant. 3
Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei, allelúia.
Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesi, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius)
Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
Lætétur Israel in eo qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei.
Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte.
Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
Exaltatiónes Dei in gútture eórum, *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
ad alligándos reges eórum in compédibus, *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei, allelúia.
|
|
Act 5, 30-32
|
Deus patrum nostrórum suscitávit Iesum, quem vos interemístis suspendéntes in ligno. Hunc príncipem et salvatórem Deus exaltávit déxtera sua ad dandam pæniténtiam Israéli et remissiónem peccatórum. Et nos sumus testes horum verbórum et Spíritus Sanctus, quem dedit Deus ómnibus obdiéntibus sibi.
V.
Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, * Allelúia, allelúia.
R.
Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, / Allelúia, allelúia.
V.
Et cpérunt loqui.
R.
Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.
Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, / Allelúia, allelúia.
|
|
Lc 1, 68-79 |
Ant.
Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis, allelúia.
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis, allelúia.
Christum Dóminum, qui Ecclésiam suam per Spíritum congregávit, spe firma implorémus:
Rénova, Dómine, fáciem terræ.
Dómine Iesu, qui, in cruce exaltátus, de látere tuo flúmina aquæ vivæ fudísti,
- Spíritum emítte nobis vivificántem.
Rénova, Dómine, fáciem terræ.
Tu, qui, déxtera Dei glorificátus, Donum Patris discípulis es largítus,
- Spíritum emítte, ut ipse mundum effíciat novum.
Rénova, Dómine, fáciem terræ.
Tu, qui Apóstolis, in Spíritu tuo potestátem contulísti peccáta remitténdi,
- déstrue peccátum in mundo.
Rénova, Dómine, fáciem terræ.
Tu, qui promisísti Spíritum Sanctum, ut nos docéret ómnia, et quæcúmque dixísti, suggéreret nobis,
- Spíritum emítte fídei nostræ illustratórem.
Rénova, Dómine, fáciem terræ.
Qui promisísti te missúrum Spíritum veritátis, ut testimónium de te perhibéret,
- Spíritum emítte, ut nos testes fidéles effíciat.
Rénova, Dómine, fáciem terræ.
|
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnæ univérsam Ecclésiam tuam in omni gente et natióne sanctíficas, in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde, et, quod inter ipsa evangélicæ prædicatiónis exórdia operáta est divína dignátio, nunc quoque per credéntium corda perfúnde.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace. Allelúia. Allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia. Allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.
|
|