V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti, péctora.
2 Qui díceris Paráclitus,
donum Dei altíssimi,
fons vivus, ignis, cáritas
et spiritális únctio.
3 Tu septifórmis múnere,
dextræ Dei tu dígitus,
tu rite promíssum Patris
sermóne ditans gúttura.
4 Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
5 Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te prævio
vitémus omne nóxium.
6 Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
Ant. 1
Dum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco, allelúia.
Psalmus 112
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52)
Laudáte púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, *
et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Dum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco, allelúia.
Ant. 2
Apparuérunt Apóstolis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque super síngulos eórum Spíritus Sanctus, allelúia.
Psalmus 146
Domini potentia et bonitas
Te Deum laudamus, te Dominum confitemur
Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, *
quóniam iucúndum est celebráre laudem.
Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *
dispérsos Israélis congregábit.
Qui sanat contrítos corde, *
et álligat plagas eórum;
qui númerat multitúdinem stellárum, *
et ómnibus eis nómina vocat.
Magnus Dóminus noster, et magnus virtúte, *
sapiéntiæ eius non est númerus.
Susténtat mansuétos Dóminus, *
humílians autem peccatóres usque ad terram.
Præcínite Dómino in confessióne, *
psállite Deo nostro in cíthara.
Qui óperit cælum núbibus, *
et parat terræ plúviam.
Qui prodúcit in móntibus fenum, *
et herbam serviéntibus hómini.
Qui dat iuméntis escam ipsórum, *
et pullis corvórum invocántibus eum.
Non in fortitúdine equi delectátur, *
nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.
Beneplácitum est Dómino super timéntes eum, *
et in eis qui sperant super misericórdia eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Apparuérunt Apóstolis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque super síngulos eórum Spíritus Sanctus, allelúia.
Ant. 3
Spíritus, qui a Patre procédit, ille me clarificábit, allelúia.
Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis
Magna et mirabília sunt ópera tua, *
Dómine Deus omnípotens:
iustæ et veræ sunt viæ tuæ, *
Rex sæculórum.
Quis non timébit te, Dómine, *
et magnificábit nomen tuum?
quia solus pius es,
quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
quóniam iudícia tua manifésta sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Spíritus, qui a Patre procédit, ille me clarificábit, allelúia.