Psalmus 94
Invitatio ad laudem Dei
Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec "hodie" cognominatur (Hebr 3, 13)
Ant.
Deum verum, unum in Trinitáte et Trinitátem in Unitáte, veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino; *
iubilémus Deo salutári nostro.
Præoccupémus fáciem eius in confessióne, *
et in psalmis iubilémus ei.
Ant.
Deum verum, unum in Trinitáte et Trinitátem in Unitáte, veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, *
et rex magnus super omnes deos.
Quia in manu eius sunt profúnda terræ, *
et altitúdines móntium ipsíus sunt.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, *
et siccam manus eius formavérunt.
Ant.
Deum verum, unum in Trinitáte et Trinitátem in Unitáte, veníte, adorémus.
Veníte, adorémus et procidámus, *
et génua flectámus ante Dóminum qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster, *
et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.
Ant.
Deum verum, unum in Trinitáte et Trinitátem in Unitáte, veníte, adorémus.
Utinam hódie vocem eius audiátis: *
"Nolíte obduráre corda vestra,
sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: *
probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.
Ant.
Deum verum, unum in Trinitáte et Trinitátem in Unitáte, veníte, adorémus.
Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus, *
et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.
Et ipsi non cognovérunt vias meas; ídeo iurávi in ira mea: *
Non introíbunt in réquiem meam".
Ant.
Deum verum, unum in Trinitáte et Trinitátem in Unitáte, veníte, adorémus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Deum verum, unum in Trinitáte et Trinitátem in Unitáte, veníte, adorémus.
Psalmus cum sua antiphona, pro opportunitate, omitti potest quando Invitatorium Laudibus matutinis præponendum est.