Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Dominica I post Pentecosten
SANCTISSIMÆ TRINITATIS
SOLLEMNITAS

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Te Patrem summum genitúmque Verbum
Flamen ac Sanctum Dóminum faténtur
únicum, quotquot paradísi amœnus
hortus adúnat.

Quam modis miris, Trias alma, vivas
pércipit nemo, tamen usque in ævum
cælites vultu sátias, alácri
voce canéntes.

Te canunt mundi statuísse molem,
Lúmine ætérno régere univérsa,
ígnibus celsi refovére Amóris
corda tuórum.

Mente permísti súperum catérvis,
iam choris illis sociámus hymnos,
qui tua optámus fore sempitérna
pace beáti. Amen.


Ant. 1 Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam (Eph 1, 22)

Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra;
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos.
Ex ore infántium et lacténtium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem.
Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas quæ tu fundásti:
quid est homo, quod memor es eius? *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum; *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas, *
ínsuper et pécora campi,
vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.

Ant. 2 Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.

Psalmus 32
Laus Domini providentis
Omnia per ipsum facta sunt (Io 1, 3)

I

Exsultáte, iusti, in Dómino; *
rectos decet collaudátio.
Confitémini Dómino in cíthara, *
in psaltério decem chordárum psállite illi.
Cantáte ei cánticum novum, *
bene psállite ei in vociferatióne.
Quia rectum est verbum Dómini, *
et ómnia ópera eius in fide.
Díligit iustítiam et iudícium, *
misericórdia Dómini plena est terra.
Verbo Dómini cæli facti sunt, *
et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
ponens in thesáuris abýssos.
Tímeat Dóminum omnis terra, *
a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
ipse mandávit, et creáta sunt.
Dóminus díssipat consília géntium, *
írritas facit cogitatiónes populórum.
Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.

Ant. 3 Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.

II

Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
De cælo respéxit Dóminus, *
vidit omnes fílios hóminum.
De loco habitáculi sui respéxit, *
super omnes qui hábitant terram,
qui finxit singillátim corda eórum, *
qui intéllegit ómnia ópera eórum.
Non salvátur rex per multam virtútem, *
et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
Fallax equus ad salútem, *
in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
in eos qui sperant super misericórdia eius,
ut éruat a morte ánimas eórum, *
et alat eos in fame.
Anima nostra sústinet Dóminum, *
quóniam adiútor et protéctor noster est.
Quia in eo lætábitur cor nostrum, *
et in nómine sancto eius sperávimus.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.

V. Verbo Dómini cæli firmáti sunt.
R. Et Spíritu oris eius omnis virtus eórum.



De Epístola prima
beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
2, 1-16

Magnum Dei voluntatis mysterium

Ego cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis testimónium Christi; non enim iudicávi me scire áliquid inter vos nisi Iesum Christum, et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei.
Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius sæculi neque príncipum huius sæculi, qui destruúntur; sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sæcula in glóriam nostram; quam nemo príncipum huius sæculi cognóvit: si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. Sed sicut scriptum est quod "óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus iis qui díligunt illum ".
Nobis autem revelávit Deus per Spíritum suum; Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. Quis enim hóminum scit quæ sunt hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? Ita et quæ Dei sunt nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei.
Nos autem non spíritum huius mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis: quæ et lóquimur, non in doctis humánæ sapiéntiæ verbis, sed in doctrína Spíritus, spiritálibus spiritália comparántes.
Animális autem homo non pércipit ea quæ sunt Spíritus Dei; stultítia enim est illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinátur. Spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur. Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habémus.


Cf. Eph 1, 17. 18; 1 Cor 2, 12

R. Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det nobis Spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis nostri, * Ut sciámus quæ sit spes vocatiónis eius et quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis.
V. Non spíritum huius mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est. R. Ut sciámus quæ sit spes vocatiónis eius et quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis.



Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi
(Ep. 1 ad Serapionem, 28-30: PG 26, 594-595. 599)

Lux, splendor, gratia in Trinitate et ex Trinitate

Haud abs re fúerit véterem traditiónem, doctrinámque ac fidem cathólicæ Ecclésiæ investigáre, quam scílicet Dóminus trádidit, Apóstoli prædicavére et patres servavére. In ea enim Ecclésia fundáta est, a qua si quis excíderit, is nec esse nec ámplius dici christiánus ulla ratióne póterit.
Itaque Trínitas sancta et perfécta est, quæ in Patre et Fílio et Spíritu Sancto agnóscitur, nihílque aliénum vel extrínsecus admíxtum habet, neque ex creatóre et re creáta constat, sed tota creándi et efficiéndi vi prædita est; sibi quoque símilis et indivídua est natúra, únaque eius est efficácia et áctio. Nam Pater per Verbum in Spíritu Sancto ómnia facit, eóque modo sanctæ Trinitátis únitas servátur. Ita unus Deus in Ecclésia prædicátur, qui est super ómnia et per ómnia et in ómnibus. Super ómnia quidem ut Pater, ut princípium et fons; per ómnia vero, nempe per Verbum; in ómnibus dénique, in Spíritu Sancto.
Beátus Paulus, cum de spiritálibus rebus ad Corínthios scribit, ómnia ad unum Deum Patrem tamquam ad caput hoc pacto redúcit: Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.
Quæ enim Spíritus síngulis distríbuit, ea a Patre per Verbum dantur. Nam ómnia quæ Patris sunt, item Fílii: unde ea quæ a Fílio in Spíritu dantur, vera sunt Patris múnera. Simíliter cum Spíritus in nobis est, Verbum, a quo illum accípimus, in nobis étiam est, et in Verbo est quoque Pater, atque ita fit istud: Veniémus ego et Pater, et mansiónem apud eum faciémus. Ubi enim lux est, illic et splendor quoque est; ubi item splendor est, ibi simíliter et eius efficiéntia et spléndida est grátia.
Quod idem Paulus in secúnda Epístola ad Corínthios his verbis docet: Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Grátia enim et donum quod in Trinitáte datur, datur a Patre per Fílium in Spíritu Sancto. Nam quemádmodum ex Patre per Fílium datur grátia, ita in nobis fíeri non potest doni communicátio nisi in Spíritu Sancto. Huius síquidem partícipes effécti, Patris caritátem, Fílii grátiam et ipsíus Spíritus communicatiónem habémus.



R. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. * Laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
V. Benedíctus Deus in firmaménto cæli, et laudábilis et gloriósus in sæcula. R. Laudémus et superexaltémus eum in sæcula.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)