V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
2 Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
3 Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
Psalmus 117
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11)
I
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc domus Aaron, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicant nunc qui timent Dóminum, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
De tribulatióne invocávi Dóminum, *
et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
Dóminus mecum, *
non timébo quid fáciat mihi homo.
Dóminus mecum adiútor meus, *
et ego despíciam inimícos meos.
Bonum est confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in hómine.
Bonum est confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in princípibus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
II
Omnes gentes circuiérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdántes circumdedérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdedérunt me sicut apes,
et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
et Dóminus adiúvit me.
Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Vox iubilatiónis et salútis *
in tabernáculis iustórum.
Déxtera Dómini fecit virtútem,
déxtera Dómini exaltávit me; *
déxtera Dómini fecit virtútem.
Non móriar, sed vivam, *
et narrábo ópera Dómini.
Castígans castigávit me Dóminus, *
et morti non trádidit me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
III
Aperíte mihi portas iustítiæ, *
ingréssus in eas confitébor Dómino;
hæc porta Dómini, *
iusti intrábunt in eam.
Confitébor tibi, quóniam exaudísti me, *
et factus es mihi in salútem.
Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
a Dómino factum est istud, *
et est mirábile in óculis nostris.
Hæc est dies quam fecit Dóminus: *
exsultémus et lætémur in ea.
O Dómine, salvum me fac; *
o Dómine, da prosperitátem.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. *
Benedícimus vobis de domo Dómini.
Deus Dóminus et illúxit nobis. *
Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis, usque ad córnua altáris.
Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
Deus meus, et exaltábo te.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.