Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 1 novembris
OMNIUM SANCTORUM
Sollemnitas

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Christe, cælórum habitátor alme,
vita sanctórum, via, spes salúsque,
hóstiam clemens, tibi quam litámus,
súscipe laudis.

Omnium semper chorus angelórum
in polo temet benedícit alto,
atque te sancti simul univérsi
láudibus ornant.

Vírginis sanctæ méritis Maríæ
atque cunctórum páriter piórum,
cóntine pœnam, pie, quam merémur
daque medélam.

Hic tuam præsta celebráre laudem,
ut tibi fidi valeámus illam
prósequi in cælis Tríadi canéntes
iúgiter hymnos. Amen.


Ant. 1 Admirábile est nomen tuum, Dómine, quia glória et honóre coronásti sanctos tuos et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis
Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam (Eph 1, 22)

Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra;
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos.
Ex ore infántium et lacténtium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem.
Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas quæ tu fundásti:
quid est homo, quod memor es eius? *
aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum; *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas, *
ínsuper et pécora campi,
vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Admirábile est nomen tuum, Dómine, quia glória et honóre coronásti sanctos tuos et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Psalmus 14
Quis dignus coram Domino?
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22)

Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *
quis requiéscet in monte sancto tuo?
Qui ingréditur sine mácula, et operátur iustítiam; *
qui lóquitur veritátem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua, †
nec fecit próximo suo malum, *
et oppróbrium non íntulit próximo suo.
Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, *
timéntes autem Dóminum gloríficat.
Qui iurat in detriméntum suum et non mutat, †
qui pecúniam suam non dedit ad usúram, *
et múnera super innocéntem non accépit.
Qui facit hæc, *
non movébitur in ætérnum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Ant. 3 Sanctis tuis notas fecísti vias vitæ; adimplébis eos lætítia cum vultu tuo, Dómine.

Psalmus 15
Dominus pars hereditatis meæ
Deus suscitavit Iesum, solutis doloribus mortis (Act 2, 24)

Consérva me, Deus, *
quóniam sperávi in te.
Dixi Dómino: "Dóminus meus es tu, *
bonum mihi non est sine te".
In sanctos qui sunt in terra, ínclitos viros, *
omnis volúntas mea in eos.
Multiplicántur dolóres eórum *
qui post deos aliénos acceleravérunt.
Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
neque assúmam nómina eórum in lábiis meis.
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
tu es qui détines sortem meam.
Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum; *
ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper, *
quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
Propter hoc lætátum est cor meum, †
et exsultavérunt præcórdia mea; *
ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
Notas mihi fácies vias vitæ, †
plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Sanctis tuis notas fecísti vias vitæ; adimplébis eos lætítia cum vultu tuo, Dómine.

V. Respícite ad Dóminum, et illuminámini.
R. Et fácies vestræ non confundéntur.



De libro Apocalýpsis
beáti Ioánnis apóstoli
5, 1-14

Redemisti nos Deo ex omni tribu
et lingua et populo et natione

Ego Ioánnes vidi in déxtera sedéntis supra thronum librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem. Et vidi ángelum fortem prædicántem voce magna: "Quis est dignus aperíre librum et sólvere signácula eius? Et nemo póterat, neque in cælo neque in terra neque subtus terram, aperíre librum neque respícere illum. Et ego flebam multum quóniam nemo dignus invéntus est aperíre librum nec vidére eum. Et unus de senióribus dixit mihi: "Ne fléveris; ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperíre librum et sólvere septem signácula eius".
Et vidi: et ecce in médio throni et quáttuor animálium et in médio seniórum Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem et óculos septem, qui sunt septem spíritus Dei missi in omnem terram. Et venit et accépit de déxtera sedéntis in throno librum.
Et cum aperuísset librum, quáttuor animália et vigínti quáttuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas et phíalas áureas plenas odoramentórum, quæ sunt oratiónes sanctórum. Et cantábant cánticum novum dicéntes: "Dignus es, Dómine, accípere librum et aperíre signácula eius, quóniam occísus es et redemísti nos Deo in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, et regnábimus super terram".
Et vidi: et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni et animálium et seniórum, et erat númerus eórum mília mílium dicéntium voce magna: "Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem".
Et omnem creatúram, quæ in cælo est et super terram et sub terra, et quæ sunt in mari et quæ in eo, omnes audívi dicéntes: "Sedénti in throno et Agno benedíctio et honor et glória et potéstas in saécula sæculórum". Et quáttuor animália dícébant: "Amen", et vigínti quáttuor senióres cecidérunt in fácies suas, et adoravérunt vivéntem in sæcula sæculórum.


Ap 11, 17; Ps 144, 10

R. Grátias ágimus tibi, Dómine Deus omnípotens, qui es et qui eras et qui ventúrus es, * Quia regnásti et advénit tempus reddéndi mercédem servis tuis et sanctis.
V. Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua, et sancti tui benedícant tibi. R. Quia regnásti et advénit tempus reddéndi mercédem servis tuis et sanctis.



Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis
(Sermo 2: Opera omnia, Edit. Cisterc. 5 [1968], 364-368)

Properemus ad fratres qui nos exspectant

Ad quid ergo sanctis laus nostra, ad quid glorificátio nostra, ad quid nostra hæc ipsa sollémnitas? Quo eis terrénos honóres, quos iuxta verácem Fílii promissiónem honoríficat Pater cæléstis? Quo eis præcónia nostra? Honórum nostrórum sancti non egent, nec quidquam eis nostra devotióne præstátur. Plane quod eórum memóriam venerámur, nostra ínterest, non ipsórum. Ego in me, fáteor, ex hac recordatióne séntio desidérium véhemens inflammári.
Hoc enim primum desidérium, quod in nobis sanctórum memória vel éxcitat vel íncitat magis, ut eórum tam optábili societáte fruámur et mereámur concíves et contubernáles esse spirítuum beatórum, miscéri cœtui patriarchárum, cúneis prophetárum, senátui Apostolórum, mártyrum exercítibus numerósis, confessórum collégiis, vírginum choris, in ómnium dénique cólligi et collætári communióne sanctórum. Præstolátur nos Ecclésia illa primitivórum, et neglégimus; desíderant nos sancti, et parvi péndimus; exspéctant nos iusti, et dissimulámus.
Excitémur aliquándo, fratres; resurgámus cum Christo, quærámus quæ sursum sunt, quæ sursum sunt sapiámus. Desiderémus desiderántes nos, properémus ad præstolántes nos, exspectántes nos votis præoccupémus animórum. Non modo tantum socíetas, sed étiam felícitas nobis est optánda sanctórum, ut quorum desiderámus præséntiam, glóriam quoque ferventíssimis stúdiis ambiámus. Neque enim perniciósa ambítio hæc, aut illíus affectátio glóriæ ullátenus periculósa est.
Hoc ergo secúndum desidérium, quod ex sanctórum commemoratióne flagrat in nobis, ut sicut illis sic étiam nobis Christus appáreat, vita nostra, et nos quoque cum ipso appareámus in glória. Interim nempe non sicut est, sed sicut pro nobis factum est, caput nostrum nobis repræsentátur, non coronátum glória, sed peccatórum nostrórum circúmdatum spinis. Púdeat sub spináto cápite membrum fíeri delicátum, quod omnis ei ínterim púrpura non tam honóris sit quam irrisiónis. Erit cum vénerit Christus, nec mors eius ultra annuntiábitur, ut sciámus quóniam ipsi quoque mórtui sumus, et cum eo abscóndita est vita nostra. Apparébit caput gloriósum, et cum eo membra glorificáta fulgébunt, cum vidélicet reformábit corpus humilitátis nostræ configurátum glóriæ cápitis, quod est ipse.
Hanc ergo glóriam tota et tuta ambitióne concupiscámus. Sane ut eam nobis speráre líceat et ad tantam beatitúdinem aspiráre, summópere nobis desideránda sunt suffrágia quoque sanctórum, ut quod possibílitas nostra non óbtinet, eórum nobis intercessióne donétur.


Ap 19, 5. 6; Ps 32, 1

R. Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius et qui timétis Deum, pusílli et magni; * Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens.
V. Exsultáte, iusti, in Dómino; rectos decet collaudátio. R. Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári, quæsumus, ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)