V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Christe, redémptor ómnium,
consérva tuos fámulos,
beátæ semper Vírginis
placátus sanctis précibus.
2 Beáta quoque ágmina
cæléstium spirítuum,
prætérita, præséntia,
futúra mala péllite.
3 Vates ætérni iúdicis
apostolíque Dómini,
supplíciter expóscimus
salvári vestris précibus.
4 Mártyres Dei íncliti
confessorésque lúcidi,
vestris oratiónibus
nos ferte in cæléstibus.
5 Chori sanctárum vírginum
monachorúmque ómnium,
simul cum sanctis ómnibus
consórtes Christi fácite.
6 Sit Trinitáti glória,
vestrásque voces iúngite
ut illi laudes débitas
persolvámus alácriter. Amen.
Ant. 1
Lux perpétua lucébit sanctis tuis, Dómine, et ætérnitas témporum, allelúia.
Psalmus 112
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52)
Laudáte púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, *
et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Lux perpétua lucébit sanctis tuis, Dómine, et ætérnitas témporum, allelúia.
Ant. 2
Ierúsalem, cívitas Dei, lætáberis in fíliis tuis, quóniam omnes benedicéntur et congregabúntur ad Dóminum, allelúia.
Psalmus 147
Instauratio Ierusalem
Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni (Ap 21, 9)
Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem, *
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ierúsalem, cívitas Dei, lætáberis in fíliis tuis, quóniam omnes benedicéntur et congregabúntur ad Dóminum, allelúia.
Ant. 3
Cantábant sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni, et resonábat terra in voces illórum, allelúia.
Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ
Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni
Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).
Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).
Ant.
Cantábant sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni, et resonábat terra in voces illórum, allelúia.