V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Christe, redémptor ómnium,
consérva tuos fámulos,
beátæ semper Vírginis
placátus sanctis précibus.
2 Beáta quoque ágmina
cæléstium spirítuum,
prætérita, præséntia,
futúra mala péllite.
3 Vates ætérni iúdicis
apostolíque Dómini,
supplíciter expóscimus
salvári vestris précibus.
4 Mártyres Dei íncliti
confessorésque lúcidi,
vestris oratiónibus
nos ferte in cæléstibus.
5 Chori sanctárum vírginum
monachorúmque ómnium,
simul cum sanctis ómnibus
consórtes Christi fácite.
6 Sit Trinitáti glória,
vestrásque voces iúngite
ut illi laudes débitas
persolvámus alácriter. Amen.
Ant. 1
Vidi turbam magnam, quarn dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus stantes ante thronum.
Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)
Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ,
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Vidi turbam magnam, quarn dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus stantes ante thronum.
Ant. 2
Deus tentávit illos et invénit eos dignos se; ídeo accípient regnum decóris de manu Dómini.
Psalmus 115 B
Gratiarum actio in templo
Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15)
Crédidi, étiam cum locútus sum: *
"Ego humiliátus sum nimis".
Ego dixi in trepidatióne mea: *
"Omnis homo mendax"
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea:
tibi sacrificábo hóstiam laudis, *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Deus tentávit illos et invénit eos dignos se; ídeo accípient regnum decóris de manu Dómini.
Ant. 3
Redemísti nos, Dómine Deus, in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum.
Canticum (Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12)
Hymnus redemptorum
Dignus es, Dómine Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem;
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es
et redemísti nos Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne,
et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábimus super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est,
accípere virtútem et divinitátem et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Redemísti nos, Dómine Deus, in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne, et fecísti nos Deo nostro regnum.