Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 27 decembris
S. IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTÆ
Festum

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Antiphonæ et psalmi de die currente


Act 5, 41-42

Ibant Apóstoli gaudéntes a conspéctu concílii, quóniam digni hábiti sunt pro nómine Iesu contuméliam pati. Omni autem die non cessábant in templo et circa domos docéntes et evangelizántes Christum Iesum.

V. Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus.
R. Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.



Orémus. Deus, qui per beátum apóstolum Ioánnem Verbi tui nobis arcána reserásti, præsta, quæsumus, ut quod ille nostris áuribus excellénter infúdit, intellegéntiæ competéntis eruditióne capiámus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)