|
Die 27 decembris
S. IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTÆ
Festum
|
Officium lectionis
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Vírginis virgo veneránde custos,
præco qui Verbi cóleris fidélis,
terge servórum fácinus tuórum,
sancte Ioánnes.
2 Fonte prorúmpens flúvius perénni
curris, aréntis satiátor orbis;
hausit ex pleno, modo quod propínat,
péctore pectus.
3 Tu, decus mundi iubar atque cæli,
ímpetra nostris véniam ruínis;
da sacraméntum penetráre summum,
quod docuísti.
4 Patris arcánum speculándo Verbum
grátiam fundis fídei per orbem;
nos ad ætérnam spéciem fruéndam,
dux bone, transfer.
5 Sit decus summo sine fine Christo,
sancta quem virgo génuit María,
qui Patri compar Flaminíque Sancto
regnat in ævum. Amen.
Ant. 1
Ioánnes testimónium perhíbuit Verbo Dei, et testimónium Iesu Christi quæcúmque vidit.
Psalmus 18 A, 2-7
Laus Domini rerum conditoris
Visitavit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79)
Cæli enárrant glóriam Dei, *
et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, *
et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ neque sermónes, *
quorum non intellegántur voces.
In omnem terram exívit sonus eórum, *
et in fines orbis terræ verba eórum.
Soli pósuit tabernáculum in eis,
et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
A fínibus cælórum egréssio eius,
et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
nec est quod se abscondat a calóre eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ioánnes testimónium perhíbuit Verbo Dei, et testimónium Iesu Christi quæcúmque vidit.
Ant. 2
Hic est discípulus ille, quem diligébat Iesus.
Psalmus 63
Contra hostes oratio
Maxime Domino passio commendatur in hoc psalmo (S. Augustinus)
Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem.
Qui exacuérunt ut gládium linguas suas,
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba, *
ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum, et non timébunt, *
firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
Excogitavérunt iníqua,
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus.
Et sagittávit illos Deus;
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes qui vidébunt eos, *
et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei, *
et facta eius intéllegent.
Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Hic est discípulus ille, quem diligébat Iesus.
Ant. 3
Iste est Ioánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: beátus apóstolus, cui reveláta sunt secréta cæléstia.
Psalmus 98
Sanctus Dominus Deus noster
Tu es super cherubim, qui malum statum terr commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es (S. Athanasius)
Dóminus regnávit, commoveántur pópuli; *
sedet super chérubim, moveátur terra.
Dóminus in Sion magnus, *
et excélsus super omnes pópulos.
Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
quóniam sanctum est.
Rex potens iudícium díligit;
tu statuísti quæ recta sunt, *
iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
Exaltáte Dóminum Deum nostrum,
et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
quóniam sanctus est.
Móyses et Aaron in sacerdótibus eius, *
et Sámuel inter eos qui ínvocant nomen eius.
Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
in colúmna nubis loquebátur ad eos.
Custodiébant testimónia eius *
et præcéptum quod dedit illis.
Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos;
Deus, tu propítius fuísti eis, *
ulcíscens autem adinventiónes eórum.
Exaltáte Dóminum Deum nostrum,
et adoráte ad montem sanctum eius, *
quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Iste est Ioánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: beátus apóstolus, cui reveláta sunt secréta cæléstia.
V.
Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius.
R.
Et mirabília eius quæ fecit.
|
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
|
1, 1 - 2, 3
|
Verbum vitæ et lux Dei
Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt de Verbo vitæ; et vita manifestáta est, et vídimus, et testámur, et annuntiámus vobis vitam ætérnam quæ erat apud Patrem et appáruit nobis: quod vídimus et audívimus annuntiámus vobis, ut et vos societátem habeátis nobíscum, et socíetas nostra sit cum Patre et cum Fílio eius Iesu Christo. Et hæc scríbimus vobis, ut gaudeátis, et gáudium vestrum sit plenum.
Et hæc est annuntiátio, quam audívimus ab eo et annuntiámus vobis: quóniam Deus lux est, et ténebræ in eo non sunt ullæ. Si dixérimus quóniam societátem habémus cum eo et in ténebris ambulámus, mentímur et veritátem non fácimus. Si autem in luce ambulámus, sicut et ipse est in luce, societátem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Christi Fílii eius emúndat nos ab omni peccáto.
Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, ipsi nos sedúcimus, et véritas in nobis non est. Si confiteámur peccáta nostra, fidélis est et iustus, ut remíttat nobis peccáta nostra, et emúndet nos ab omni iniquitáte. Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum eius non est in nobis.
Filíoli mei, hæc scribo vobis, ut non peccétis; sed et si quis peccáverit, advocátum habémus apud Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiátio pro peccátis nostris, non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi.
Et in hoc scimus quóniam cognóvimus eum, si mandáta eius observémus.
|
|
1 Io 1, 2. 4; Io 20, 31
|
R.
Annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat apud Patrem et appáruit nobis; et hæc scríbimus vobis, ut gaudeátis, * Et gáudium vestrum sit plenum.
V.
Hæc scripta sunt, ut credátis quia Iesus est Christus Fílius Dei; et ut, credéntes, vitam habeátis in nómine eius. R. Et gáudium vestrum sit plenum.
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Epístolam Ioánnis
(Tract. 1, 1. 3: PL 35, 1978. 1980)
Manifesta est ipsa Vita in carne
Quod erat ab inítio, quod audívimus, et quod vídimus óculis nostris, et manus nostræ tractavérunt de Verbo vitæ. Quis est qui mánibus tractat Verbum, nisi quia Verbum caro factum est, et habitávit in nobis?
Hoc autem Verbum, quod caro factum est, ut mánibus tractarétur, cpit esse caro ex vírgine María: sed non tunc cpit Verbum, quia quod erat ab inítio dixit. Vidéte si non attestátur Epístola sua Evangélio suo, ubi modo audístis. In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.
Forte de Verbo vitæ sic quisque accípiat quasi locutiónem quandam de Christo, non ipsum corpus Christi, quod mánibus tractátum est. Vidéte quid sequátur: Et ipsa vita manifestáta est. Christus ergo Verbum vitæ.
Et unde manifestáta est? Erat enim ab inítio, sed non erat manifestáta homínibus: manifestáta autem erat ángelis vidéntibus et tamquam pane suo cibántibus. Sed quid ait Scriptúra? Panem angelórum manducávit homo.
Ergo manifestáta est ipsa Vita in carne; quia in manifestatióne pósita est, ut res, quæ solo corde vidéri potest, viderétur et óculis, ut corda sanáret. Solo enim corde vidétur Verbum: caro autem et óculis corporálibus vidétur. Erat unde viderémus Verbum: factum est Verbum caro, quam vidére possémus, et sanarétur in nobis unde Verbum viderémus.
Et testes, inquit, sumus; et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat apud Patrem, et manifestáta est in nobis, hoc est: manifestáta est inter nos; quod apértius dicerétur, manifestata est nobis.
Quæ ergo vídimus et audívimus, nuntiámus vobis. Inténdat cáritas vestra: Quæ ergo vídimus et audívimus, nuntiámus vobis. Illi vidérunt ipsum Dóminum præséntem in carne, et audiérunt verba ex ore Dómini, et annuntiavérunt nobis. Et nos ergo audívimus, sed non vídimus.
Minus ergo sumus felíces quam illi qui vidérunt et audiérunt? Et quómodo adiúngit: Ut et vos societátem habeátis nobíscum? Illi vidérunt, nos non vídimus, et tamen sócii sumus; quia fidem commúnem tenémus.
Et socíetas nostra sit cum Deo Patre et Iesu Christo Fílio eius. Et hæc, inquit, scríbimus vobis, ut gáudium vestrum sit plenum. Plenum gáudium dicit in ipsa societáte, in ipsa caritáte, in ipsa unitáte.
|
|
|
R.
Iste est Ioánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: * Beátus apóstolus, cui reveláta sunt secréta cæléstia.
V.
Fluénta Evangélii de ipso sacri domínici péctoris fonte potávit. R. Beátus apóstolus, cui reveláta sunt secréta cæléstia.
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
Orémus.
Deus, qui per beátum apóstolum Ioánnem Verbi tui nobis arcána reserásti, præsta, quæsumus, ut quod ille nostris áuribus excellénter infúdit, intellegéntiæ competéntis eruditióne capiámus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.
Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
|
|