V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Christe, redémptor ómnium,
ex Patre, Patris Unice,
solus ante princípium
natus ineffabíliter,
2 Tu lumen, tu splendor Patris,
tu spes perénnis ómnium,
inténde quas fundunt preces
tui per orbem sérvuli.
3 Salútis auctor, récole
quod nostri quondam córporis,
ex illibáta Vírgine
nascéndo, formam súmpseris.
4 Hic præsens testátur dies,
currens per anni círculum,
quod solus a sede Patris
mundi salus advéneris;
5 Hunc cælum, terra, hunc mare,
hunc omne quod in eis est,
auctórem advéntus tui
laudat exsúltans cántico.
6 Nos quoque, qui sancto tuo
redémpti sumus sánguine,
ob diem natális tui
hymnum novum concínimus.
7 Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Tecum princípium in die virtútis tuæ, in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.
Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)
Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ,
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Tecum princípium in die virtútis tuæ, in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.
Ant. 2
Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
Psalmus 129
De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21)
De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes *
in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est, *
et timébimus te.
Sustínui te, Dómine;
sustínuit ánima mea in verbo eius, *
sperávit ánima mea in Dómino.
Magis quam custódes auróram, *
speret Israel in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israel *
ex ómnibus iniquitátibus eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
Ant. 3
In princípio et ante sæcula Deus erat Verbum: ipse natus est hódie Salvátor mundi.
Canticum (Col 1, 12-20)
Christus primogenitus omnis creaturæ
et primogenitus ex mortuis
Grátias agámus Deo Patri, *
qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
qui erípuit nos de potestáte tenebrárum *
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum.
Qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ;
quóniam in ipso cóndita sunt univérsa
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes:
ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt,
et ipse est ante omnes, *
et ómnia in ipso constant.
Et ipse est caput córporis Ecclésiæ
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens;
quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre, *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
pacíficans per sánguinem crucis eius *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
In princípio et ante sæcula Deus erat Verbum: ipse natus est hódie Salvátor mundi.