Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada sancta
Feria sexta - IN PASSIONE DOMINI

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


En acétum, fel, arúndo,
sputa, clavi, láncea;
mite corpus perforátur,
sanguis, unda prófluit;
terra, pontus, astra, mundus
quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes
arbor una nóbilis!
Nulla talem silva profert
flore, fronde, gérmine.
Dulce lignum, dulci clavo
dulce pondus sústinens!

Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa víscera,
et rigor lentéscat ille
quem dedit natívitas,
ut supérni membra regis
miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti
ferre sæcli prétium,
atque portum præparáre
nauta mundo náufrago,
quem sacer cruor perúnxit
fusus Agni córpore.

Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.


Ant. 1 Próprio Fílio suo non pepércit Deus, sed pro nobis ómnibus trádidit illum.

Psalmus 50
Miserere mei, Deus
Renovamini spiritu mentis vestræ et induite novum hominem (Eph 4, 23-24)

Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea, *
et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccávi, *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo.
Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
Ecce enim veritátem in corde dilexísti, *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa quæ humiliásti.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis, *
et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
Ne proícias me a fácie tua, *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui, *
et spíritu promptíssimo confírma me.
Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Próprio Fílio suo non pepércit Deus, sed pro nobis ómnibus trádidit illum.

Ant. 2 Iesus Christus diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.

Canticum (Hab 3, 2-4. 13a. 15-19)
Deus apparet ad iudicandum
Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra (Lc 21, 28)

Dómine, audívi auditiónem tuam, *
et tímui.
Dómine, opus tuum, *
in médio annórum vivífica illud.
In médio annórum notum fácies; *
cum irátus fúeris, misericórdiæ recordáberis.
Deus ab austro véniet, *
et Sanctus de monte Pharan.
Opéruit cælos glória eius, *
et laudis eius plena est terra.
Splendor eius ut lux erit, †
córnua in mánibus eius: *
ibi abscóndita est fortitúdo eius.
Egréssus es in salútem pópuli tui, *
in salútem cum christo tuo.
Viam fecísti in mari equis tuis, *
in luto aquárum multárum.
Audívi, et conturbátus est venter meus, *
a voce contremuérunt lábia mea;
ingrediátur putrédo in óssibus meis, *
et subter me scáteat,
ut requiéscam in die tribulatiónis, *
ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum.
Ficus enim non florébit, *
et non erit germen in víneis;
mentiétur opus olívæ, *
et arva non áfferent cibum:
abscindétur de ovíli pecus, *
et non erit arméntum in præsépibus.
Ego autem in Dómino gaudébo, *
et exsultábo in Deo Iesu meo.
Deus Dóminus fortitúdo mea, *
et ponet pedes meos quasi cervórum,
et super excélsa mea dedúcet me victor *
in psalmis canéntem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Iesus Christus diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.

Ant. 3 Crucem tuam adorámus, Dómine, et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.

Psalmus 147
Instauratio Ierusalem
Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni (Ap 21, 9)

Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem, *
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Crucem tuam adorámus, Dómine, et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.


Is 52, 13-15

Ecce próspere aget servus meus; exaltábitur et elevábitur, et sublímis erit valde. Sicut obstupuérunt super eum multi, sic defórmis erat, quasi non esset hóminis spécies eius, filiórum hóminis aspéctus eius, sic dispérget gentes multas; super ipsum continébunt reges os suum, quia, qua non sunt narráta eis, vidérunt et, quæ non audiérunt, contempláti sunt.



Loco responsorii dicitur:

Ant.  Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.


Lc 1, 68-79

Ant. Posuérunt super caput eius causam ipsíus scriptam: Iesus Nazarénus, rex Iudæórum.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Posuérunt super caput eius causam ipsíus scriptam: Iesus Nazarénus, rex Iudæórum.



Redemptórem nostrum, qui pro nobis passus et sepúltus est, ut resúrgeret, sincéra pietáte adorémus eúmque súpplices implorémus:
Miserére nostri, Dómine.

O Dómine et Magíster noster, pro nobis usque ad mortem factus es obœdiens,
- doce nos voluntáti Patris semper obœdíre.
Miserére nostri, Dómine.

Tu, vita nostra, qui, in ligno móriens, inférnum et mortem destruxísti,
- da nos tecum cómmori, ut tecum in glória resuscitémur.
Miserére nostri, Dómine.

O Rex noster, qui es oppróbrium hóminum factus et tamquam vermis calcátus,
- doce nos tuam humilitátem indúere salutárem.
Miserére nostri, Dómine.

Salus nostra, qui vitam tuam pro diléctis frátribus tradidísti,
- præsta, ut eádem caritáte nos ínvicem diligámus.
Miserére nostri, Dómine.

Salvátor noster, qui, expánsis in cruce mánibus, traxísti ad te ómnia sæcula,
- in regno salútis tuæ univérsos cóngrega fílios Dei dispérsos.
Miserére nostri, Dómine.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Réspice, quæsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)