Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen.
Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Pange, lingua, gloriósi
prlium certáminis,
et super crucis tropæo
dic triúmphum nóbilem,
quáliter redémptor orbis
immolátus vícerit.
2 De paréntis protoplásti
fraude factor cóndolens,
quando pomi noxiális
morte morsu córruit,
ipse lignum tunc notávit,
damna ligni ut sólveret.
3 Hoc opus nostræ salútis
ordo depopóscerat,
multifórmis perditóris
arte ut artem fálleret,
et medélam ferret inde,
hostis unde læserat.
4 Quando venit ergo sacri
plenitúdo témporis,
missus est ab arce Patris
Natus, orbis cónditor,
atque ventre virgináli
carne factus pródiit.
5 Lustra sex qui iam perácta
tempus implens córporis,
se volénte, natus ad hoc,
passióni déditus,
agnus in crucis levátur
immolándus stípite.
6 Æqua Patri Filióque,
ínclito Paráclito,
sempitérna sit beátæ
Trinitáti glória,
cuius alma nos redémit
atque servat grátia. Amen.
Ant. 1
Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum, advérsus Dóminum et advérsus Christum eius.
Psalmus 2
Messias rex et victor
Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti (Act 4, 27)
Quare fremuérunt gentes, *
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ
et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
"Dirumpámus víncula eórum, *
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!"
Qui hábitat in cælis irridébit eos, *
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, *
et in furóre suo conturbábit eos:
"Ego autem constítui regem meum *
super Sion, montem sanctum meum!".
Prædicabo decrétum eius:
Dóminus dixit ad me: "Fílius meus es tu, *
ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, *
et tamquam vas fíguli confrínges eos".
Et nunc, reges, intellégite, *
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre, *
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam,
ne quándo irascátur, et pereátis de via, *
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes *
qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum, advérsus Dóminum et advérsus Christum eius.
Ant. 2
Divisérunt sibi vestiraénta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Psalmus 21, 2-23
Afflictio iusti et exauditio
Clamavit Iesus voce magna: "Eli, Eli, lamma sabachtani?" (Mt 27, 46)
Deus, Deus meus, quare me dereliquísti? *
Longe a salúte mea verba rugítus mei.
Deus meus, clamo per diem, et non exáudis, *
et nocte, et non est réquies mihi.
Tu autem sanctus es, *
hábitans in láudibus Israel.
In te speravérunt patres nostri, *
speravérunt, et liberásti eos;
ad te clamavérunt, et salvi facti sunt, *
in te speravérunt, et non sunt confúsi.
Ego autem sum vermis et non homo, *
oppróbrium hóminum et abiéctio plebis.
Omnes vidéntes me derisérunt me; *
torquéntes lábia movérunt caput:
"Sperávit in Dómino, erípiat eum; *
salvum fáciat eum, quóniam vult eum".
Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre, *
spes mea ad úbera matris meæ.
In te proiéctus sum ex útero, *
de ventre matris meæ Deus meus es tu.
Ne longe fias a me,
quóniam tribulátio próxima est, *
quóniam non est qui ádiuvet.
Circumdedérunt me vítuli multi, *
tauri Basan obsedérunt me.
Aperuérunt super me os suum *
sicut leo rápiens et rúgiens.
Sicut aqua effúsus sum, *
et dissolúta sunt ómnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera *
liquéscens in médio ventris mei.
Aruit tamquam testa palátum meum,
et lingua mea adhæsit fáucibus meis, *
et in púlverem mortis deduxísti me.
Quóniam circumdedérunt me canes multi, *
concílium malignántium obsédit me.
Fodérunt manus meas et pedes meos, *
et dinumerávi ómnia ossa mea.
Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me.
Divisérunt sibi vestiménta mea, *
et super vestem meam misérunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne elongáveris, *
fortitúdo mea, ad adiuvándum me festína.
Erue a frámea ánimam meam, *
et de manu canis únicam meam.
Salva me ex ore leónis, *
et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Narrábo nomen tuum frátribus meis, *
in médio ecclésiæ laudábo te.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Divisérunt sibi vestiraénta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Ant. 3
Vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.
Psalmus 37
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti
Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23, 49)
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me;
quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua.
Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum, *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar.
Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei.
Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
Amíci mei et próximi mei ante plagam meam stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
Et láqueos posuérunt qui quærébant ánimam meam,
et qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias, *
et dolos tota die meditabántur.
Ego autem tamquam surdus non audiébam, *
et sicut mutus non apériens os suum;
et factus sum sicut homo non áudiens, *
et non habens in ore suo redargutiónes.
Quóniam in te, Dómine, sperávi; *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi, *
et dum commovéntur pedes mei, magnificéntur super me".
Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
Quóniam iniquitátem meam annuntiábo, *
et sollícitus sum de peccáto meo.
Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt super me, *
et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi, *
pro eo quod sequébar bonitátem.
Ne derelínquas me, Dómine, *
Deus meus, ne discésseris a me;
festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Vim faciébant, qui quærébant ánimam meam.
V.
Insurrexérunt in me testes iníqui.
R.
Et mentíta est iníquitas sibi.