Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.
2 Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
3 Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
4 At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
5 Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
6 Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
Ant. 1
De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.
Psalmus 85
Pauperis in rebus adversis oratio
Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 3. 4)
Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, *
quóniam inops et pauper sum ego.
Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; *
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
Miserére mei, Dómine, *
quóniam ad te clamávi tota die.
Lætífica ánimam servi tui, *
quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis, *
et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te,
Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam, *
et inténde voci deprecatiónis meæ.
In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, *
quia exáudies me.
Non est símilis tui in diis, Dómine, *
et nihil sicut ópera tua.
Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient,
et adorábunt coram te, Dómine; *
et glorificábunt nomen tuum,
quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: *
tu es Deus solus.
Doce me, Dómine, viam tuam, *
et ingrédiar in veritáte tua;
simplex fac cor meum, *
ut tímeat nomen tuum.
Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo, *
et glorificábo nomen tuum in ætérnum,
quia misericórdia tua magna est super me, *
et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
Deús, supérbi insurrexérunt super me,
et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam, *
et non proposuérunt te in conspéctu suo.
Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, *
pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis.
Réspice in me et miserére mei;
da fortitúdinem tuam púero tuo, *
et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
Fac mecum signum in bonum,
ut vídeant qui odérunt me et confundántur, *
quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.
Ant. 2
Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.
Canticum (Is 33, 13-16)
Deus iudicabit in iustitia
Vobis est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt (Act 2, 39)
Audíte, qui longe estis, quæ fécerim, *
et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.
Contérriti sunt in Sion peccatóres, *
possédit tremor hypócritas.
Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? *
quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis?
Qui ámbulat in iustítiis, *
et lóquitur veritátem,
qui próicit avarítiam ex calúmnia, *
et éxcutit manus suas ab omni múnere,
qui obtúrat aures suas, ne áudiat sánguinem, *
et claudit óculos suos, ne vídeat malum.
Iste in excélsis habitábit, *
muniménta saxórum sublímitas eius:
panis ei datus est, *
aquæ eius fidéles sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.
Ant. 3
Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.
Psalmus 97
Dominus victor in iudicio
Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium (S. Athanasius)
Cantáte Dómino cánticum novum, *
quia mirabília fecit.
Salvávit sibi déxtera eius, *
et brácchium sanctum eius.
Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
Recordátus est misericórdiæ suæ *
et veritátis suæ dómui Israel.
Vidérunt omnes términi terræ *
salutáre Dei nostri.
Iubiláte Deo, omnis terra, *
erúmpite, exsultáte et psállite.
Psállite Dómino in cíthara, *
in cíthara et voce psalmi;
in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
iubiláte in conspéctu regis Dómini.
Sonet mare et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Flúmina plaudent manu,
simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
et pópulos in æquitáte.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.