WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 19 decembris A.D. 2024
Hebdomada III psalterii
Hebdomada III Adventus

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.


Ant. 1 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam; veni et éripe me, Dómine, ad te confúgi.

Psalmus 86
Ierusalem omnium gentium mater
Illa quœ sursum est Ierusalem libera est, quœ est mater nostra (Gal 4, 26)

Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
díligit Dóminus portas Sion *
super ómnia tabernácula Iacob.
Gloriósa dicta sunt de te, *
cívitas Dei.
Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
ecce Philistæa et Tyrus cum Æthiópia, *
hi nati sunt illic.
Et de Sion dicétur: "Hic et ille natus est in ea, *
et ipse firmávit eam Altíssimus".
Dominus réferet in librum populórum: *
"Hi nati sunt illic".
Et cantant sicut choros ducéntes: *
"Omnes fontes mei in te".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam; veni et éripe me, Dómine, ad te confúgi.

Ant. 2 Da mercédem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur.

Canticum (Is 40, 10-17)
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus
Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12)

Ecce Dóminus Deus in fortitúdine véniet, *
et brácchium eius dominábitur:
ecce merces eius cum eo, *
et opus illíus coram illo.
Sicut pastor gregem suum pascet, †
in brácchio suo congregábit agnos et in sinu suo levábit; *
fetas ipse portábit.
Quis mensus est pugíllo aquas, *
et cælos palmo ponderávit?
quis appéndit tribus dígitis molem terræ, *
et librávit in póndere montes et colles in statéra?
quis adiúvit spíritum Dómini? *
aut quis consiliárius eius fuit et osténdit illi?
cum quo íniit consílium et instrúxit eum, *
et dócuit eum sémitam iustítiæ,
et erudívit eum sciéntiam, *
et viam prudéntiæ osténdit illi?
Ecce gentes quasi stilla sítulæ, †
et quasi moméntum statéræ reputátæ sunt; *
ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
et animália eius non suffícient ad holocáustum.
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo; *
et quasi níhilum et ináne reputátæ sunt ei.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Da mercédem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur.

Ant. 3 Convértere, Dómine, aliquántulum, et ne tardes veníre ad servos tuos.

Psalmus 98
Sanctus Dominus Deus noster
Tu es super cherubim, qui malum statum terrœ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es (S. Athanasius)

Dóminus regnávit, commoveántur pópuli; *
sedet super chérubim, moveátur terra.
Dóminus in Sion magnus, *
et excélsus super omnes pópulos.
Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
quóniam sanctum est.
Rex potens iudícium díligit; †
tu statuísti quæ recta sunt, *
iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
Exaltáte Dóminum Deum nostrum, †
et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
quóniam sanctus est.
Móyses et Aaron in sacerdótibus eius, *
et Sámuel inter eos qui ínvocant nomen eius.
Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
in colúmna nubis loquebátur ad eos.
Custodiébant testimónia eius *
et præcéptum quod dedit illis.
Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
Deus, tu propítius fuísti eis, *
ulcíscens autem adinventiónes eórum.
Exaltáte Dóminum Deum nostrum, †
et adoráte ad montem sanctum eius, *
quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Convértere, Dómine, aliquántulum, et ne tardes veníre ad servos tuos.


Is 2, 3

Veníte et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Iacob, ut docéat nos vias suas, et ambulémus in sémitis eius: quia de Sion exíbit lex et verbum Dómini de Ierúsalem.



V.  Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.
V.  Et glória eius in te vidébitur.
R.  Oriétur Dóminus.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Super te, Ierúsalem, / Oriétur Dóminus.


Lc 1, 68-79

Ant. Oriétur sicut sol Salvátor mundi, et descéndet in úterum Vírginis sicut imber super gramen, allelúia.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitávit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Oriétur sicut sol Salvátor mundi, et descéndet in úterum Vírginis sicut imber super gramen, allelúia.



Christum redemptórem, fratres caríssimi, deprecémur, qui véniet, ut redeúntes ad se a mortis potestáte líberet, et súpplices implorémus:
Veni, Dómine Iesu.

Tuum, Dómine, dum annuntiámus advéntum,
- munda cor nostrum ab omni spíritu vanitátis.
Veni, Dómine Iesu.

Ecclésia tua, Dómine, quam fundásti,
- te per omnes gentes magníficet.
Veni, Dómine Iesu.

Lex tua, Dómine, illúminans óculos,
- prótegat pópulos tíbimet confiténtes.
Veni, Dómine Iesu.

Qui gáudia advéntus tui nobis ab Ecclésia prænuntiári concédis,
- fac ut promptíssima devotióne te excipiámus.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui splendórem glóriæ tuæ per sacræ Vírginis partum mundo dignátus es reveláre, tríbue, quæsumus, ut tantæ incarnatiónis mystérium et fídei integritáte colámus, et devóto semper obséquio frequentémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)