V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Verbum salútis ómnium,
Patris ab ore pródiens,
Virgo beáta, súscipe
casto, María, víscere.
2 Te nunc illústrat cælitus
umbra fecúndi Spíritus,
gestes ut Christum Dóminum,
æquálem Patri Fílium.
3 Hæc est sacráti iánua
templi seráta iúgiter,
soli suprémo Príncipi
pandens beáta límina.
4 Olim promíssus vátibus,
natus ante lucíferum,
quem Gábriel annúntiat,
terris descéndit Dóminus.
5 Læténtur simul ángeli,
omnes exsúltent pópuli:
excélsus venit húmilis
salváre quod períerat.
6 Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam; veni et éripe me, Dómine, ad te confúgi.
Psalmus 131
Divina promissa domui David data
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32)
I
Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius.
Quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob:
"Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum stráti mei;
non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob".
Ecce audívimus eam esse in Ephrata, *
invénimus eam in campis Iaar.
Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius.
Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam; veni et éripe me, Dómine, ad te confúgi.
Ant. 2
Da mercédem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur.
II
Iurávit Dóminus David, *
véritas est, et non recédet ab ea:
"De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, *
et testimónia mea quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sæculum *
sedébunt super sedem tuam".
Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
"Hæc réquies mea in sæculum sæculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam.
Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Da mercédem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur.
Ant. 3
Convértere, Dómine, aliquántulum, et ne tardes veníre ad servos tuos.
Canticum (Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a)
De iudicio Dei
Grátias ágimus tibi, *
Dómine Deus omnípotens,
qui es et qui eras et qui ventúrus es; *
quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.
Et irátæ sunt gentes, *
et advénit ira tua et tempus mortuórum iudicári,
et réddere mercédem servis tuis, prophétis et sanctis, *
et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.
Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
et potéstas Christi eius,
quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte;
et ipsi vicérunt eum propter sánguinem Agni *
et propter verbum testimónii sui;
non dilexérunt ánimas suas *
usque ad mortem.
Proptérea lætámini, cæli, *
et qui habitátis in eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Convértere, Dómine, aliquántulum, et ne tardes veníre ad servos tuos.