V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
1 Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.
2 Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita.
3 Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.
4 Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.
Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.
Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.
Psalmus 21
Afflictio iusti et exauditio
Clamavit Iesus voce magna: "Eli, Eli, lamma sabachtani?" (Mt 27, 46)
I
Deus, Deus meus, quare me dereliquísti? *
Longe a salúte mea verba rugítus mei.
Deus meus, clamo per diem, et non exáudis, *
et nocte, et non est réquies mihi.
Tu autem sanctus es, *
hábitans in láudibus Israel.
In te speravérunt patres nostri, *
speravérunt, et liberásti eos;
ad te clamavérunt, et salvi facti sunt, *
in te speravérunt, et non sunt confúsi.
Ego autem sum vermis et non homo, *
oppróbrium hóminum et abiéctio plebis.
Omnes vidéntes me derisérunt me; *
torquéntes lábia movérunt caput:
"Sperávit in Dómino, erípiat eum; *
salvum fáciat eum, quóniam vult eum".
Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre, *
spes mea ad úbera matris meæ.
In te proiéctus sum ex útero, *
de ventre matris meæ Deus meus es tu.
Ne longe fias a me,
quóniam tribulátio próxima est, *
quóniam non est qui ádiuvet.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
II
Circumdedérunt me vítuli multi, *
tauri Basan obsedérunt me.
Aperuérunt super me os suum *
sicut leo rápiens et rúgiens.
Sicut aqua effúsus sum, *
et dissolúta sunt ómnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera *
liquéscens in médio ventris mei.
Aruit tamquam testa palátum meum,
et lingua mea adhæsit fáucibus meis, *
et in púlverem mortis deduxísti me.
Quóniam circumdedérunt me canes multi, *
concílium malignántium obsédit me.
Fodérunt manus meas et pedes meos, *
et dinumerávi ómnia ossa mea.
Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me.
Divisérunt sibi vestiménta mea, *
et super vestem meam misérunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne elongáveris, *
fortitúdo mea, ad adiuvándum me festína.
Erue a frámea ánimam meam, *
et de manu canis únicam meam.
Salva me ex ore leónis, *
et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Narrábo nomen tuum frátribus meis, *
in médio ecclésiæ laudábo te.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
III
Qui timétis Dóminum, laudáte eum, *
univérsum semen Iacob, glorificáte eum.
Métuat eum omne semen Israel, *
quóniam non sprevit neque despéxit afflictiónem páuperis,
nec avértit fáciem suam ab eo, *
et cum clamáret ad eum, exaudívit.
Apud te laus mea in ecclésia magna; *
vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
Edent páuperes et saturabúntur,
et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: *
"Vivant corda eórum in sæculum sæculi".
Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terræ, *
et adorábunt in conspéctu eius univérsæ famíliæ géntium.
Quóniam Dómini est regnum, *
et ipse dominábitur géntium.
Ipsum solum adorábunt omnes qui dórmiunt in terra; *
in conspéctu eius prócident omnes qui descéndunt in púlverem.
Anima autem mea illi vivet, *
et semen meum sérviet ipsi.
Narrábitur de Dómino generatióni ventúræ,
et annuntiábunt iustítiam eius pópulo qui nascétur: *
"Hæc fecit Dóminus".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.