WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin

 
Die 20 decembris A.D. 2024
Hebdomada III psalterii
Hebdomada III Adventus

Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Verbum salútis ómnium,
Patris ab ore pródiens,
Virgo beáta, súscipe
casto, María, víscere.

Te nunc illústrat cælitus
umbra fecúndi Spíritus,
gestes ut Christum Dóminum,
æquálem Patri Fílium.

Hæc est sacráti iánua
templi seráta iúgiter,
soli suprémo Príncipi
pandens beáta límina.

Olim promíssus vátibus,
natus ante lucíferum,
quem Gábriel annúntiat,
terris descéndit Dóminus.

Læténtur simul ángeli,
omnes exsúltent pópuli:
excélsus venit húmilis
salváre quod períerat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 De Sion véniet qui regnatúrus est: Dóminus, Emmánuel magnum nomen eius.

Psalmus 134
Laus Domini mirabilia operantis
Populus acquisitionis... annuntiate virtutes eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9)

I

Laudáte nomen Dómini, *
laudáte, servi Dómini,
qui statis in domo Dómini, *
in átriis domus Dei nostri.
Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
psállite nómini eius, quóniam suáve.
Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
Israel in pecúlium sibi.
Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, *
et Deus noster præ ómnibus diis.
Omnia quæcúmque vóluit Dóminus, †
fecit in cælo et in terra, *
in mari et in ómnibus abýssis.
Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
fúlgura in plúviam facit, *
prodúcit ventos de thesáuris suis.
Qui percússit primogénita Ægýpti *
ab hómine usque ad pecus.
Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
in Pharaónem et in omnes servos eius.
Qui percússit gentes multas, *
et occídit reges fortes:
Sehon regem Amorrhæórum, et Og regem Basan, *
et ómnia regna Chánaan.
Et dedit terram eórum hereditátem, *
hereditátem Israel pópulo suo.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. De Sion véniet qui regnatúrus est: Dóminus, Emmánuel magnum nomen eius.

Ant. 2 Constántes estóte, vidébitis auxílium Dómini super vos.

II

Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Quia iudicábit Dóminus pópulum suum, *
et servórum suórum miserébitur.
Simulácra géntium argéntum et aurum, *
ópera mánuum hóminum.
Os habent, et non loquéntur; *
óculos habent, et non vidébunt;
aures habent, et non áudient; *
neque enim est spíritus in ore ipsórum.
Símiles illis fiant qui fáciunt ea, *
et omnes qui confídunt in eis.
Domus Israel, benedícite Dómino; *
domus Aaron, benedícite Dómino;
domus Levi, benedícite Dómino; *
qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
Benedíctus Dóminus ex Sion, *
qui hábitat in Ierúsalem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Constántes estóte, vidébitis auxílium Dómini super vos.

Ant. 3 Ego autem ad Dóminum aspíciam, et exspectábo Deum, salvatórem meum.

Canticum (Ap 15, 3-4)
Hymnus adorationis

Magna et mirabília sunt ópera tua, *
Dómine Deus omnípotens:
iustæ et veræ sunt viæ tuæ, *
Rex sæculórum.
Quis non timébit te, Dómine, *
et magnificábit nomen tuum?
quia solus pius es, †
quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
quóniam iudícia tua manifésta sunt.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego autem ad Dóminum aspíciam, et exspectábo Deum, salvatórem meum.


Cf. 1 Cor 1, 7b-9

Exspectámus revelatiónem Dómini nostri Iesu Christi, qui confirmábit vos usque ad finem sine crímine in die Dómini nostri Iesu Christi. Fidélis Deus, per quem vocáti estis in communiónem Fílii eius.



V.  Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum.
R.  Veni ad liberándum nos, / Dómine Deus virtútum.
V.  Osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
R.  Dómine Deus virtútum.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Veni ad liberándum nos, / Dómine Deus virtútum.


Lc 1, 46-55

Ant. O clavis David, et sceptrum domus Israel; qui áperis, et nemo claudit; claudis, et nemo áperit: veni et educ vinctum de domo cárcerís, sedéntem in ténebris et umbra mortis.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. O clavis David, et sceptrum domus Israel; qui áperis, et nemo claudit; claudis, et nemo áperit: veni et educ vinctum de domo cárcerís, sedéntem in ténebris et umbra mortis.



Christum redemptórem et Dóminum, fratres dilectíssimi, deprecémur, qui novíssimis diébus maniféste véniet, et cum gáudio implorémus:
Veni, Dómine Iesu.

Redémptor noster et Dómine, qui nascéndo in carne, iugum a nobis sustulísti legis,
- benefícia tuæ pietátis in nobis adímple.
Veni, Dómine Iesu.

Qui de nobis suscepísti quod divinitáti tuæ conveníre vidébas,
- de tuo cónferas quod in nos expectátus impértias.
Veni, Dómine Iesu.

Desidéria nostra præséntiæ tuæ exhibitióne gratífica,
- et accensióne tui amóris cor nostrum inflámma.
Veni, Dómine Iesu.

Tecum gaudeámus in glória,
- quem hic pura fídei cólimus consciéntia.
Veni, Dómine Iesu.

Animas ómnium defunctórum
- pietátis tuæ rore perfúnde.
Veni, Dómine Iesu.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, cuius ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce replétur, quæsumus, ut nos, eius exémplo, voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)