Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
1 Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prævia,
qua nos redémit, grátia.
2 Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exæstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
3 Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sæculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
4 At nos secúndus præmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
5 Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
6 Te, Christe, solum quærimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
Ant. 1
Cánite tuba in Sion, quia prope est dies Dómini: ecce véniet ad salvándum nos, allelúia.
Psalmus 117
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11)
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicat nunc domus Aaron, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Dicant nunc qui timent Dóminum, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
De tribulatióne invocávi Dóminum, *
et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
Dóminus mecum, *
non timébo quid fáciat mihi homo.
Dóminus mecum adiútor meus, *
et ego despíciam inimícos meos.
Bonum et confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in hómine.
Bonum est confúgere ad Dóminum, *
quam confídere in princípibus.
Omnes gentes circuiérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdántes circumdedérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Circumdedérunt me sicut apes,
et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
et in nómine Dómini excídi eos.
Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
et Dóminus adiúvit me.
Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Vox iubilatiónis et salútis *
in tabernáculis iustórum.
Déxtera Dómini fecit virtútem,
déxtera Dómini exaltávit me; *
déxtera Dómini fecit virtútem.
Non móriar, sed vivam, *
et narrábo ópera Dómini.
Castígans castigávit me Dóminus, *
et morti non trádidit me.
Aperíte mihi portas iustítiæ, *
ingréssus in eas confitébor Dómino;
hæc porta Dómini, *
iusti intrábunt in eam.
Confitébor tibi, quóniam exaudísti me, *
et factus es mihi in salútem.
Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
a Dómino factum est istud, *
et est mirábile in óculis nostris.
Hæc est dies quam fecit Dóminus: *
exsultémus et lætémur in ea.
O Dómine, salvum me fac; *
o Dómine, da prosperitátem.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini. *
Benedícimus vobis de domo Dómini.
Deus Dóminus et illúxit nobis. *
Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis, usque ad córnua altáris.
Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
Deus meus, et exaltábo te.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sæculum misericórdia eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Cánite tuba in Sion, quia prope est dies Dómini: ecce véniet ad salvándum nos, allelúia.
Ant. 2
Dóminus véniet, occúrrite illi, dicéntes: Magnum princípium, et regni eius non erit finis: Deus fortis, Dominátor, Princeps pacis, allelúia.
Canticum (Dan 3, 52-57)
Omnis creatura laudet Dominum
Creator... est benedictus in sæcula (Rom 1, 25)
Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
et laudábilis et superexaltátus in sæcula;
et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum, *
et et superlaudábile et superexaltátum in sæcula.
Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ, *
et superlaudábilis et supergloriósus in sæcula.
Benedíctus es in throno regni tui, *
et superlaudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedíctus es, qui intuéris abýssos
sedens super chérubim, *
et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli, *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Dóminus véniet, occúrrite illi, dicéntes: Magnum princípium, et regni eius non erit finis: Deus fortis, Dominátor, Princeps pacis, allelúia.
Ant. 3
Omnípotens Sermo tuus, Dómine, a regálibus sédibus véniet, allelúia.
Psalmus 150
Laudate Dominum
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius)
Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
Laudáte eum in magnálibus eius, *
laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
Laudáte eum in sono tubæ, *
laudáte eum in psaltério et cíthara,
laudáte eum in týmpano et choro, *
laudáte eum in chordis et órgano,
laudáte eum in cýmbalis benesonántibus,
laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
omne quod spirat, laudet Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Omnípotens Sermo tuus, Dómine, a regálibus sédibus véniet, allelúia.