WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 22 decembris A.D. 2024
Hebdomada IV psalterii
DOMINICA IV ADVENTUS

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.

Psalmus 23
Domini in templum adventus
Christo apertœ sunt portœ cœli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum, *
et super flúmina firmávit eum.
Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non accépit in vanum nomen eius, *
nec iurávit in dolum.
Hic accípiet benedictiónem a Dómino, *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob.
Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio.
Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.

Ant. 2 Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.

Psalmus 65
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius)

I

Iubiláte Deo, omnis terra, †
psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo".
Veníte, et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis.
Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
qui pósuit ánimam nostram ad vitam, *
et non dedit in commotiónem pedes nostros.
Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.

Ant. 3 In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.

II

Introíbo in domum tuam in holocáustis; †
reddam tibi vota mea, quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis.
Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
Ad ipsum ore meo clamávi, *
et exaltávi in lingua mea.
Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ.
Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.

V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R. Et annuntiáte illud in fínibus terræ.



De libro Isaíæ prophétæ
49, 14 - 50, 1

Restauratio Sion

Dixit Sion: "Derelíquit me Dóminus, et Dóminus oblítus est mei". Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? Et si illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui.
Ecce in mánibus meis descrípsi te; muri tui coram óculis meis semper. Venérunt structóres tui; destruéntes te et dissipántes a te exíbunt.
Leva in circúitu óculos tuos et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi. Vivo ego, dicit Dóminus, quia ómnibus his velut ornaménto vestiéris, et circúmdabis tibi eos quasi sponsa. Quia desérta tua et solitúdines tuæ et terra ruínæ tuæ nunc angústa erunt præ habitatóribus; et longe fugabúntur qui absorbébant te. Adhuc dicent in áuribus tuis fílii sterilitátis tuæ: "Angústus est mihi locus, fac spátium mihi ut hábitem". Et dices in corde tuo: "Quis génuit mihi istos? ego stérilis et non páriens, transmigráta et captíva; et istos quis enutrívit? ego destitúta et sola; et isti ubi erant?".
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce levábo ad gentes manum meam, et ad pópulos exaltábo signum meum; et áfferent fílios tuos in ulnis, et fílias tuas super úmeros portábunt. Et erunt reges nutrítii tui, et regínæ nutríces tuæ; vultu in terram demísso adorábunt te, et púlverem pedum tuórum lingent. Et scies quia ego Dóminus, super quo non confundéntur qui exspéctant eum.
Numquid tollétur a forti præda? aut quod captum fúerit a robústo, salvum esse póterit? Quia hæc dicit Dóminus: Equidem et captívitas a forti tollétur, et quod ablátum fúerit a robústo salvábitur; eos vero qui iudicavérunt te ego iudicábo, et fílios tuos ego salvábo.
Et cibábo hostes tuos cárnibus suis, et quasi musto sánguine suo inebriabúntur; et sciet omnis caro quia ego Dóminus salvans te, et redémptor tuus fortis Iacob.
Hæc dicit Dóminus: Quis est hic liber repúdii matris vestræ, quo dimísi eam? aut quis est créditor meus, cui véndidi vos? Ecce in iniquitátibus vestris vénditi estis, et in sceléribus vestris dimíssa mater vestra.


Is 49, 15; cf. Ps 26, 10

R. Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? * Et si mater oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui, dicit Dóminus.
V. Pater meus et mater mea dereliquérunt me, tu autem, Dómine, assumpsísti me. R. Et si mater oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui, dicit Dóminus.



Ex Expositióne sancti Bedæ Venerábilis presbýteri in Lucam
(Lib. 1, 46-55: CCL 120, 37-39)

Magnificat

Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.
Tanto, inquit, me Dóminus tamque inaudíto múnere sublimávit, quod non ullo linguæ offício explicári, sed ipso vix íntimi péctoris afféctu váleat comprehéndi, et ídeo totas ánimæ vires in agéndis gratiárum láudibus óffero, totum in contemplánda magnitúdine eius, cui non est finis, quicquid vivo, séntio, discérno, gratulánter impéndo, quia et eiúsdem Iesu, id est salutáris, spíritus meus ætérna divinitáte lætátur, cuius mea caro temporáli conceptióne fetátur.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
Ad inítium cárminis réspicit ubi dictum est: Magníficat ánima mea Dóminum. Sola quippe ánima illa, cui Dóminus magna fácere dignátur, dignis eum præcóniis magnificáre et ad consórtes eiúsdem voti ac propósiti potest cohortándo dícere: Magnificáte Dóminum mecum, et exaltémus nomen eius in ínvicem.
Nam qui Dóminum, quem cognóvit, quantum in se est magnificáre et nomen eius sanctificáre contémpserit, mínimus vocábitur in regno cælórum. Sanctum autem nomen eius vocátur, quia singuláris cúlmine poténtiæ transcéndit omnem creatúram atque ab univérsis quæ fecit longe segregátur.
Suscépit Israel púerum suum, memorátus misericórdiæ suæ.
Pulchre púerum Dómini appéllat Israel, qui ab eo sit ad salvándum suscéptus, obœdiéntem vidélicet et húmilem, iuxta quod Osée dicit: Quia puer Israel, et diléxi eum.
Nam qui contémnit humiliári, non potest útique salvári nec dícere cum Prophéta: Ecce enim Deus ádiuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ. Quicúmque autem humiliáverit se sicut párvulus, hic est maior in regno cælórum.
Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sæcula.
Semen Abrahæ non carnále sed spiritále signíficat, id est non eius tantum carne progénitos, sed sive in circumcisióne seu in præpútio fídei illíus vestígia secútos. Nam et ipse in præpútio pósitus crédidit, reputatúmque est ei ad iustítiam.
Advéntus ergo Salvatóris Abrahæ est et sémini eius in sæcula promíssus, hoc est fíliis promissiónis, quibus dícitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahæ semen estis secúndum promissiónem herédes.
Bene autem vel Dómini vel Ioánnis exórtum matres prophetándo prævéniunt, ut sicut peccátum a muliéribus cœpit, ita étiam bona a muliéribus incípiant, et quæ per uníus deceptiónem périit, duábus certátim præconántibus mundo vita reddátur.


Lc 1, 48-50

R. Beátam me dicent omnes generatiónes: * Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
V. Et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)