WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 30 decembris A.D. 2024
Hebdomada I psalterii
Dies VI infra Octavam Nativitatis

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen venis atque vita,
ádvenis morbis hóminum medéla,
porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cælicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Vírginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
cántica laudis. Amen.


Ant. 1 Véritas de terra orta est, et iustítia de cælo prospéxit.

Psalmus 84
Propinqua est salus nostra
In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam (Origenes)

Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.
Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.
Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ.
Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.
Numquid in ætérnum irascéris nobis, *
aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, *
et salutáre tuum da nobis.
Audiam quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos, *
et ad eos qui convertúntur corde.
Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.
Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.
Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit.
Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Véritas de terra orta est, et iustítia de cælo prospéxit.

Ant. 2 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88, 2-30
Misericordiæ Domini super domum David
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum (Act 13, 22. 23)

I

Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
Quóniam dixísti: "In ætérnum misericórdia ædificábitur", *
in cælis firmábitur véritas tua.
"Dispósui testaméntum elécto meo, *
iurávi David servo meo:
Usque in ætérnum confirmábo semen tuum, *
et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam".
Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
símilis erit Dómino in fíliis Dei?
Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu eius sunt.
Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
Tu domináris supérbiæ maris, *
elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
in brácchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
Tui sunt cæli, et tua est terra, *
orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
Aquilónem et Austrum tu creásti, *
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
Tibi brácchium cum poténtia; *
firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam.
Beátus pópulus qui scit iubilatiónem; *
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt,
et in nómine tuo exsultábunt tota die, *
et in iustítia tua exaltabúntur.
Quóniam decor virtútis eórum tu es, *
et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
Quia Dómini est scutum nostrum, *
et sancti Israel rex noster.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 3 Ipse invocábit me: Pater meus es tu, allelúia.

II

Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, †
et dixísti: "Pósui adiutórium in poténte, *
et exaltávi eléctum de plebe.
Invéni David servum meum; *
óleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea firma erit cum eo, *
et brácchium meum confortábit eum.
Nihil profíciet inimícus in eo, *
et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius, *
et odiéntes eum percútiam.
Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso *
et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
Et ponam super mare manum eius, *
et super flúmina déxteram eius.
Ipse invocábit me: Pater meus es tu, *
Deus meus et refúgium salútis meæ.
Et ego primogénitum ponam illum, *
excélsum præ régibus terræ.
In ætérnum servábo illi misericórdiam meam, *
et testaméntum meum fidéle ipsi.
Et ponam in sæculum sæculi semen eius *
et thronum eius sicut dies cæli".
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ipse invocábit me: Pater meus es tu, allelúia.

V. Notum fecit Dóminus, allelúia.
R. Salutáre suum, allelúia.



De Epístola ad Colossénses
1, 15 - 2, 3

Christus, caput Ecclesiæ; Paulus servus eius

Fratres:
Christus Iesus est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ; quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis et in terra, visibília et invisibília; sive throni sive dominatiónes, sive principátus sive potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt, et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant.
Et ipse est caput córporis Ecclésiæ; qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens: quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre, et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
Et vos, cum essétis aliquándo alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, nunc autem reconciliávit in córpore carnis eius per mortem, exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso; si tamen permanétis in fide fundáti et stábiles et immóbiles a spe Evangélii quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus miníster.
Qui nunc gáudeo in passiónibus pro vobis, et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi in carne mea, pro córpore eius quod est Ecclésia; cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei: mystérium quod abscónditum fuit a sæculis et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis eius, quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ sacraménti huius in géntibus, quod est Christus in vobis, spes glóriæ; quem nos annuntiámus corripiéntes omnem hóminem et docéntes omnem hóminem in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo Iesu: in quo et labóro certándo secúndum operatiónem eius, quam operátur in me in virtúte.
Volo enim vos scire qualem sollicitúdinem hábeam pro vobis et pro iis qui sunt Laodicíæ, et quicúmque non vidérunt fáciem meam in carne, ut consoléntur corda ipsórum, instrúcti in caritáte et in omnes divítias plenitúdinis intelléctus, in agnitiónem mystérii Dei Patris et Christi Iesu, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi.


Col 1, 18. 17

R. Christus est caput córporis Ecclésiæ, primogénitus ex mórtuis, * Ut sit in ómnibus ipse primátum tenens.
V. Ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. R. Ut sit in ómnibus ipse primátum tenens.



Ex Tractátu sancti Hippólyti presbýteri De refutatióne ómnium hæresum
(Cap. 10, 33-34: PG 16, 3452-3453)

Verbum caro factum deificat nos

Non vanis verbis fidem habémus, neque subitáriis cordis mótibus abrípimur, neque blandítiis facúndiæ sermónum mulcémur, sed verbis vi divína dictis fidem non denegámus.
Et hæc Deus Verbo imperábat, Verbum autem illa loquebátur, per éadem convértens hóminem ab inob?diéntia, non vi necessitátis in servitútem rédigens, sed in libertáte et voluntário consílio vocans.
Hoc Verbum in fine témporum mittébat Pater, non ámplius per prophétam loqui neque obscúre prædicátum subintéllegi illud volens, sed iubens ut ipso visu apparéret, ut mundus ipsum videns salvarétur.
Hoc Verbum cognóvimus ex Vírgine corpus assumpsísse et véterem hóminem per novam formatiónem gestásse. Hoc scimus hóminem ex nostra massa factum esse; nisi enim ex eádem éxstitit, frustra præcipit ut ipsum imitémur tamquam magístrum. Si enim ille homo divérsæ erat forte substántiæ, cur simília ímperat mihi débili nato, et quómodo hic bonus et iustus?
Ne autem divérsus a nobis censerétur, étiam labórem sustínuit, et esuríre vóluit, et sitíre non recusávit, et somno quiévit, et passióni non repugnávit, et morti obtemperávit, et resurrectiónem suam manifestávit, tamquam primítias ófferens in his ómnibus própriam suam humanitátem, ut tu pátiens ne ánimum despóndeas, sed, hóminem temetípsum prófitens, exspéctes et tu quæ Deus huic
exhíbuit.
Deum verum cum didíceris, habébis immortále corpus et incorrúptum una cum ánima, et regnum cælórum nanciscéris tu, qui in terra degísti et cæléstem regem cognovísti; eris autem consors Dei et cohéres Christi, non concupiscéntiis vel passiónibus vel morbis obstríctus, quia factus es deus.
Quæcúmque enim sustinuísti mala, homo cum sis, hæc Deus dabat, quia homo es; quæcúmque autem subsequúntur Deum, hæc præbére promísit Deus, cum deificátus fúeris et immortális factus. Vidélicet, cognósce te ipsum, agnóscens Deum qui te fecit; cognóscere enim et cognósci cóntigit ei qui ab illo vocátus est.
Ne contendátis ígitur advérsus vos ínvicem, neu dubitétis régredi. Christus enim est super ómnia Deus, qui peccátum ab homínibus ablúere constítuit, novum perfíciens véterem hóminem, postquam imáginem eum vocávit ab inítio et per effígiem osténdit caritátem, quam erga te habet. Cuius præcéptis grávibus ubi obœdíveris, et boni bonus factus fúeris imitátor, eris eius consímilis, ab eo honorátus. Non enim mendícus est Deus, qui et te deum fecit ad ipsíus glóriam.


Io 1, 14; Bar 3, 38

R. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. * Et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
V. In terris visus est, et cum homínibus conversátus est. R. Et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.



Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest:

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.



Orémus. Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)