WERSJA PREMIUM:


Tu jeste¶:


Menu:




Tabele stron

Teksty LG
Teksty Monastycznej LG
Teksty Liturgia Horarum



 

Internetowa Liturgia Godzin
Wesprzyj rozwój serwisu

 
Die 30 decembris A.D. 2024
Hebdomada I psalterii
Dies VI infra Octavam Nativitatis

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.

Psalmus 18 B
Laus Deo, legis Domino
Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est (Mt 5, 48)

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam, *
testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, *
præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
Timor Dómini mundus, pérmanens in sæculum sæculi, *
iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,
desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum, *
et dulcióra super mel et favum stillántem.
Etenim servus tuus erudítur in eis, *
in custodiéndis illis retribútio multa.
Erróres quis intéllegit? †
Ab occúltis munda me, *
et a supérbia custódi servum tuum, ne dominétur mei.
Tunc immaculátus ero, *
et emundábor a delícto máximo.
Sint, ut compláceant elóquia oris mei, *
et meditátio cordis mei in conspéctu tuo.
Dómine, adiútor meus *
et redémptor meus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Psalmus 7
Oratio iusti calumniam patientis
Ecce iudex ante ianuam assistit (Iac 5, 9)

I

Dómine Deus meus, in te sperávi; *
salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me et líbera me,
nequándo rápiat ut leo ánimam meam, *
discérpens, dum non est qui salvum fáciat.
Dómine Deus meus, si feci istud, *
si est iníquitas in mánibus meis;
si réddidi retribuénti mihi mala, *
et exspoliávi inimícum meum dimíttens inánem;
persequátur inimícus ánimam meam et comprehéndat, †
et concúlcet in terra vitam meam, *
et glóriam meam in púlverem dedúcat.
Exsúrge, Dómine, in ira tua, *
et exaltáre contra indignatiónem inimicórum meórum,
et exsúrge, Deus meus, *
in iudício quod mandásti.
Et synagóga populórum circúmdabit te, †
et super hanc in altum regrédere: *
Dóminus iúdicat pópulos.
Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam, *
et secúndum innocéntiam meam quæ est in me.
Consumátur nequítia peccatórum; †
et iustum confírma: *
scrutans corda et renes Deus iustus.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

II

Adiutórium meum apud Deum, *
qui salvos facit rectos corde.
Deus iudex iustus, *
fortis iráscens per síngulos dies.
Nonne íterum gládium suum exácuit, *
arcum suum teténdit et parávit illum?
Et parávit sibi vasa mortis, *
sagíttas suas ardéntes effécit.
Ecce partúriit iniustítiam, *
concépit dolórem et péperit iniquitátem;
lacum apéruit et effódit eum, *
et íncidit in fóveam quam fecit.
Convertétur dolor eius in caput eius, *
et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet.
Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius, *
et psallam nómini Dómini altíssimi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.


Is 12, 5-6

Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; annuntiáte hoc in univérsa terra; exsúlta et lauda, habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israel.

V. Vidérunt omnes fines terræ, allelúia.
R. Salutáre Dei nostri, allelúia.



Orémus. Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)